A Győri Püspökség Körlevelei, 1879

Tartalomjegyzék

66 Dubium IV. An festum B. Μ. V. sub eodem titulo cum Missa et ritu duplici primae classis cum octava ibidem celebrari possit? Dubium Y. An Litaniae speciales Apparitionis B. Μ. V. de la Salette ibi recitari valeant? Quae quidem dubia , quum subscriptus Cardinalis in Ordinariis Sacrorum Rituum comitiis hodierna die ad Vaticanum habitis retulerit, Emmi et Rmmi Patres, sacris tuendis ritibus praepositi, auditis votis tum alterius ex consultoribus Theolo­gis, tum Rmi Dni Assessoris, omnibus mature perpensis ac consideratis , rescriben­dum censuere : Ad I. Affirmative, servatis tamen cautelis, praesertim Decreto Tridentinae Synodi de invocat, et venerat, et Reliquiis SSrum et Sacris Imaginibus (Sess. 25.) prae­scriptis et Sa. Me. Urbani VIII. constitutione Sacrosancta Synodus 15. Maji 1642. confirmatis. Ad II. Ejusmodi apparitiones seu revelationes neque approbatas, neque re­probatas vel damnatas ab Apostolica Sede fuisse, sed tantum permissas, tamquam pie credendas fide solum humana , juxta traditionem , quam ferunt , idoneis etiam testimoniis ac monumentis confirmatam. Nihil proinde obstare, quin Ordinarii pari ratione se gerant: facta desuper (si de opere typis vulgando agatur) in eodem sensu opportuna declaratione seu protestatione, ad tramitem decretorum praelaudati Urbani Papae VIII. Ad III. Affirmative. Ad IV. Negative, nisi de speciali et expressa apostolica facultate. Ad V. Negative. Atque ita rescripsere ac servari mandarunt die 12. Maji 1877. Ita reperitur in Actis et regestis Secretariae Sacrorum Rituum Congre­gationis. In fidem. Ex eadem Secretaria die 11. Decembris 1878. Pro B. P. D. Placido Ralli Secret. Joannes Can. Ponzi substitutus. Loco -fi- sigilli. Jaurini, die 24. Junii 1879. Nr. 1448. Stipendium Lackenba­cber-ianum concursui exponitur. Publicationem concursus pro stipendio fratrum Lackenbacher ab Exc. ß. Π. Cultus ac Publicae Institutionis Ministerio mecum communicatam ejusdem Mi­nisterii requisitioni conformiter isthic subnecto. Pályázat. Lackenbacher Salamon, Henrik, Bernát és Jakab testvérek a bibliai tudo­mány tanulmányozásának előmozdítása végett katholikus hittudományi tanulók, ille­tőleg áldozárok részére 15—20 bibliai vers héberből arabra teendő legjobb fordí­tásáért örök időkre évenkinti 450 pengő vagyis oszt. értékű 472 frt 50 krt alapí­tottak pályadijul.

Next

/
Thumbnails
Contents