A Győri Püspökség Körlevelei, 1879

Tartalomjegyzék

Georgii Széchenyi, Josephi Yilt, Joannis Somsics, Christophori Schogg, Joannis Kelcz et complurium aliorum eleemosynas hodie adhuc grata enarrat omnis eccle­sia Jaurinensis. Vita nostra in manu Dei est. Operemur, quousque lucem habemus ; veniet enim tempus, ubi jam nemo poterit operari. Qui vocati sumus, ut aliis lucem prae­beamus, primo et ante omnia studeamus nos ipsos assidua oratione, castimoniae stu­dio omnisque vitae sanctitate perficere, et frequenti lectione nos ad partes officii nostri rite explendas aptiores usque reddere; dein autem connitamur munus, quod suscepimus, pro gloria Dei, Ecclesiae solatio et fidelium salute zelose obire. Hac ra­tione vita laborve noster statui nostro eam, qua is gaudere debet, adferet venera­tionem. E contra solliciti simus, ne culpa nostra despectui habeamur; nam cujus vita despicitur, observante S. Gregorio, restat, ut praedicatio contemnatur. Verbum Dei adultis aeque ac parvulis solerter annuntiando, sacramenta pie administrando, Sacrum Missae Sacrificium pro vivis et defunctis offerendo, errantes reducendo, in­firmos visitando, moestos consolando, caeterasque muneris nostri partes rite explendo manifestum reddamus nos pro Christo legatione fungi, Ejus esse ministros et myste­riorum Dei dispensatores. Nec contentemur non peccasse, malum non egisse; nam non destruere, non est aedificare ; non devastare vineam, non est eam colere. Ma­ledixit Christus arbori, quae fructum, quem proferre debuisset, non protulit; redar­guit servum, qui pecuniam Domini sui non dissipavit quidem, sed sine fructu ab­scondit. Nostrum officium est declinare quidem a malo, sed una facere bonum. Pror­sus autem detestabile foret credere, sufficere interna delicta spuriae cujusdam exter­nae virtutis pallio tegere; quid enim prodesset foris esse pastorem, intus autem lu­pum. Simulata aequitas, dicente S. Augustino, duplex iniquitas est. Haec meditemur, Dilectissimi. Vitemus autem quidquid sanctitati vocationis nostrae, quidquid man­suetudini, quidquid fraternae charitati, quidquid gravitati et modestiae clericali ubi­ubi, nec distractiones, nec semet vestiendi modum excipiendo, contrarium esse pos­set. Dominus prope est. Itaque Charissimi, confortamini in Domino et gratia Ejus estote robusti. Sub umbra alarum ejus tuti laborabitis. Omnem sollicitudinem vestram excusso et tor­pore et timore, posito item quocunque demum angore, proiiciatis in eum, cui cura est de vobis. Protegat vos Princeps Pastorum Jesus Christus et Sanctissima Virgo Maria. Gratia ejusdem Domini nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis. Arnen. Jaurini, Festo Sanctissimi Nominis Jesu 1879. Joannes m. p.? Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents