A Győri Püspökség Körlevelei, 1879
Tartalomjegyzék
Ί^Γχ. II, Quod Apostoliéi muneris ratio a Nobis postulabat, jam inde a Pontificatus Nostri principio, Litteris encyclicis ad vos datis, Venerabiles Fratres, indicare haud praetermisimus lethiferam pestem, quae per artus intimos humanae societatis serpit, eamque in extremum discrimen adducit: simul etiam remedia efficacissima demonstravimus, quibus ad salutem revocari!, et gravissima, quae impendent, pericula possit evadere. Sed ea, quae tunc deploravimus, mala usque adeo brevi increverunt, ut rursus ad vos verba convertere cogamur, Propheta velut auribus Nostris insonante: Clama, ne cesses, exalta quasi tuba vocem tuam ‘). Nullo autem negotio intelligitis, Venerabiles Fratres, Nos de illa hominum secta loqui, qui diversis ac pene barbaris nominibus Socialistae, Communistae vel Nihilistáé appellantur, quique per universum orbem diffusi, et iniquo inter se foedere arctissime colligati, non amplius ab occultorum conventuum tenebris praesidium quaerunt , sed palam fidenterque in lucem prodeuntes, quod jampridem inierunt consilium cujuslibet civilis societatis fundamenta convellendi, perficere adnituntur. Ii nimirum sunt, qui, prout divina testantur eloquia, carnem quidem maculant, dominationem spernunt, majestatem autem bla- f ■ sphemant 2). Nihil, quod humanis divinisque legibus ad vitae incolumitatem et decus sapienter decretum est, intactum vel integrum relinquunt. Sublimioribus potestatibus, quibus, Apostolo monente, omnem animam decet esse subjectam, quaeque a Deo jus imperandi mutuantur, obedientiam detrectant, et perfectam omnium ') Is. LVIII, 1. — 2) Iud. Epist. v. 8. Nr. 166. 2 / LEO FF. HIU. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS UNIVERSIS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINI PROVIDENTIA PAPAE 3CIII. EPISTOLA ENCYCLICA.