A Győri Püspökség Körlevelei, 1879
Tartalomjegyzék
3 sonoras imperio premere, omnem denique Ecclesiam ad tranquillitatis portum et dirigere et perducere valeat. Vita nostra in manu Dei est. Qui Summum Ecclesiae Pastorem vivis ereptum planximus eique in luce Sanctorum aeternam requiem precati sumus, domi nostrae pari fato complures e Confratribus nostris amisimus. Anno proxime elapso, sicut nostis, e sacerdotibus hujus Dioeceseos duodecim sunt ad aeterni Judicis tribunal citati. Retribuat eis Dominus secundum infinitam suam misericordiam. Insperatum horum et plerumque inpraevisum exitum prae oculis habentes, et de nostra hora semper incerti, alte imprimamus menti, illos inter defunctos dici beatos, qui in Domino moriuntur, nosque paratos esse oportere, quia, qua hora non putamus, Dominus veniet, denique nos domui nostrae disponere debere. De hac re hac vice plura adferre juvat. In testamentariis his dispositionibus spiritus legis ecclesiasticae hoc innuit, ut sacerdotes ecclesiae, cui serviverunt, porro pauperum communitatis suae, denique in pauperum serie etiam cognatorum memores sint, bona enim sua temporalia potissimum e beneficiis suis acceperunt. Haec inquam habeant prae oculis clerici, ne quod saepe vita sua et sermone aedificarunt, testamento suo plene annihilent. Certum namque est e testamentis legi ecclesiasticae et aequitati conformibus non in solos testatores tantum, sed in ipsum statum clericalem honorem quemdam redundare. Sed e contra aeque constat, testamenta, in quibus condendis spiritus ss. Canonum proterve insuperhabitus est et vilipensus, testatoribus obprobrio et dedecori cedere , statum autem nostrum coram fidelibus , quorum oculi aperiuntur , et judiciis secularibus, dispositiones istas finales executioni mandantibus, confusione et moerore obruere. Dilectissimi , non est aequum culpa mortuorum rubere vultum superstitum. Testamentum istiusmodi est liber ille scriptus, in quo totum continetur, unde infelix sacerdos, suae et suorum Confratrum existimationis incurius , severe a Deo hominibusque judicetur. Patres Concilii Provincialis Strigoniensis anni 1858. de testamentis clericorum agentes sequentia monent: „Sacerdotes eo majori studio et zelo religionis in condendo testamento utantur, quo sanctior est substantia, de qua disponunt, graviorque ipsis incumbit obligatio post mortem etiam aedificationem corporis Christi continuandi, bonum Ecclesiae promovendi. Novimus quidem, leges Ecclesiae circa testamenta variis temporibus ob hominum improbitatem et legum civilium in testamentis clericorum influxum varias subivisse mutationes, spiritus tamen Ecclesiae idem semper manet, bonaque et proventus ecclesiasticos considerare oportet ceu vota fidelium, pretia peccatorum et patrimonium pauperum . . . .... Oramus itaque et per sanctimoniam status sacerdotalis obtestamur horta- murque omnes in Sanctuario Domini servientes, ut concessa libertate testandi in spiritu duntaxat Ecclesiae et juxta ss. Canones utantur.“ Dum pia Tabitha seu Dorcas in Joppe mortua est, viduae pauperes, quae de beneficiis ejus participarunt, flentes ostendebant S. Petro tunicas et vestes, quas faciebat illis Dorcas. Act. 9. 39. Haiid secus ostendent fideles vestes sacras, paramenta, calices, campanas, pueri scholastici suos libellos , pauperes eleemosynas et similia, quae hi e munifica liberali- tate sui quondam Parochi obtinuerunt. Jaurinensi Clero loquor. Piarum animarum 1*