A Győri Püspökség Körlevelei, 1879

Tartalomjegyzék

exemplum Christi obiiciens, qui cum esset dives propter nos egenus factus est; ,6) sive ejusdem verba recolens, quibus pauperes beatos edixit et aeternae beatitudinis prae­mia sperare jussit. — Quis autem non videat optimam lianc esse vetustissimi inter pauperes et divites dissidii componendi rationem? Sicut enim ipsa rerum factorum­que evidentia demonstrat, ea ratione rejecta aut posthabita, alterutrum contingat ne- cesse est, ut vel maxima humani generis pars in turpissimam mancipiorum condi­tionem relabatur, quae diu penes ethnicos obtinuit; aut humana societas continuis sit agitanda motibus, rapinis ac latrociniis funestanda, prout recentibus etiam tempo­ribus contigisse dolemus. Quae cum ita sint, Venerabiles Fratres, Nos, quibus modo totius Ecclesiae regimen incumbit, sicut a Pontificatus exordiis populis ac Principibus dira tempe­state jactatis portum commonstravimus, quo se tutissime reciperent; ita nunc extre­mo, quod instat, periculo commoti Apostolicam vocem ad eos rursus attollimus; eosque per propriam ipsorum ac reipublicae salutem iterum iterumque precamur, obtestantes, ut Ecclesiam, de publica regnornm prosperitate tam egregie meritam, magistram recipiant et audiant; planequc sentiant, rationes regni et religionis ita esse conjunctas, ut quantum de hac detrahitur, tantum de subditorum officio et de imperii majestate decedat. Et cum ad Socialismi pestem avertendam tantam Eccle­siae Christi virtutem noverint inesse, quanta nec humanis legibus in est, nec magi­stratuum cohibitionibus, nec militum armis, ipsam Ecclesiam in eam tandem con­ditionem libertatemque restituant, qua saluberrimam vim suam in totius humanae societatis commodum possit exercere. Vos autem, Venerabiles Fratres, qui ingruentium malorum originem et indolem perspectam habetis, in id toto animi nisu ac contentione incumbite, ut catholica doctrina in omnium animos inseratur atque alte descendat. Satagite, ut vel a teneris annis omnes assuescant Deum filiali amore complecti , ejusque numen vereri; Principum legumque majestati obsequium praestare ; a cupiditatibus tempe­rare , et ordinem, quem Deus sive in civili sive in domestica societate constituit, diligenter custodire. Insuper adlaboretis oportet, ut Ecclesiae catholicae filii neque nomen dare, neque abominatae sectae favere ulla ratione audeant: quin imo, per egregia facinora et honestam in omnibus agendi rationem ostendant, quam bene feliciterque humana consisteret societas, si singula membra recte factis et virtutibus praefulgerent. — Tandem cum Socialismi sectatores ex hominum genere potissi­mum quaerantur, qui artes exercent vel operas locant, quique laborum forte per­taesi divitiarum spe ac bonorum promissione facillime alliciuntur, opportunum vi­detur artificum atque opificum societates fovere, quae sub religionis tutela consti­tutae omnes socios sua sorte contentos operumque patientes efficiant, et ad quietam ac tranquillam vitam agendam inducant. Nostris autem vestrisque coeptis, Venerabiles Fratres, Ille aspiret, cui omnis boni principium et exitum acceptum referre cogimur. — Caeterum in spem prae- sentissimi auxilii ipsa Nos horum dierum erigit ratio, quibus Domini Natalis dies anniversaria celebritate recolitur. Quam enim Christus nascens senescenti jam mundo *·) u. Cvr. VIII, 9.

Next

/
Thumbnails
Contents