A Győri Püspökség Körlevelei, 1879
Tartalomjegyzék
11 et in malorum extrema pene dilapso novam intulit salutem , eam nos quoque sperare jubet; paccmque, quam tunc per Angelos hominibus nuntiavit, nobis etiam se daturum promisit. Neque enim abbreviato, est manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat. 17) His igitur auspicatissimis diebus Yobis, Generabiles Fratres, et fidelibus Ecclesiarum vestrarum fausta omnia ac laeta omi- nantes, bonorum omnium Datorem enixe precamur, ut rursum hominibus appareat benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, IS) qui nos ab infensissimi hostis potestate ereptos in nobilissimam filiorum transtulit dignitatem. — Atque ut citius ac plenius voti compotes simus, fervidas ad Deum preces et ipsi Nobiscum adhibete, Venerabiles Fratres; et B. Λ irginis Mariae ab origine Immaculatae, ejusque Sponsi Josephi ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli, quorum suffragiis maxime confidimus, patrocinium interponite. — Interim autem divinorum munerum auspicem Apostolicam Benedictionem, intimo cordis affectu, Vobis, Venerabiles Fratres, vestroque Clero ac fidelibus populis universis in Domino impertimur. Datum Hornae apud S. Petrum, die 28. Decembris 1878. Pontificatus Nostri Anno Primo. LEO PP. XIII. Jaurini, die 23. Januarii 1879. Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO LEONE PAPA XIII. Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae, eorumdemque proscriptioni, expurgationi, ac permissioni in universa christiana Republica praepositorum et delegatorum, quae sequuntur, Opera damnata atque proscripta in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat. Nr. 167. Decreta S. Congregationis Indicis publicantur, Feria II. die 29. Julii 1878. Jesualdus (P.) a Bronte Ord. Cappuccinorum. Consecrator christiani matrimonii in verum et proprium Sacramentum Novae Legis. Secunda editio. Catanae 1876. Decr. S. Off. Fer. IV. die 17. Julii 1878. Auctor laudabiliter se subjecit et opus reprobavit. Lazaretti David. Opuscula omnia quocumque idiomate edita, idest: „ „ Rescritti profetici, o il Risveglio dei popoli, preghiere, profezie, sentenze e discorsi morali e famigliari dedicati ai miei fratelli italiani. Arcidosso, 1870. Decr. S. Off. Feria IV. die 24. Julii 1878. „ „ Regole dei pio istituto degli eremiti penitenzieri e penitenti. Montefiascone. tip. dei Seminario, 1871. Eod. Decr. „ „ Avvisi e predizioni di un incognito próféta. Prato, 1871. Eod. Decr. „ „ Lettera diretta ai Parrochi. Arcidosso, tip. Gorgoni, 1873. Eod. Decr. 17) Is. LIX, 1. — Tit. III. 4.