A Győri Püspökség Körlevelei, 1879

Tartalomjegyzék

9 Ecclesia docet evasisse per Christum, qui Sacramenti ei contulit dignitatem, et suae cum Ecclesia unionis formam voluit referre. Quapropter, Apostolo monente, 12) sicut Christus caput est Ecclesiae, ita vir caput est mulieris; et quemadmodum Ecclesia, subjecta est Christo, qui eam castissimo perpetuoque amore complectitur, ita et mulieres viris suis decet esse subjectas, ab ipsis vicissim fideli constantique affectu diligendas. — Similiter patriae herilis potestatis ita Ecclesia rationem mo­deratur, ut ad filios ac famulos in officio continendos valeat, nec tamen praeter mo­dum excrescat. Secundum namque catholica documenta, in parentes et dominos cae­lestis Patris ac Domini dimanat auctoritas; quae idcirco ab ipso non solum origi­nem ac vim sumit, sed etiam naturam et indolem necesse est mutuetur. Hinc libe­ros Apostolus hortatur obedire parentibus suis in Domino, et honorare patrem suum et matrem suam, quod est mandatum primum in promissione, 13) Parentibus autem mandat: Et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini. 14) Rursus autem servis ac dominis per eumdem Apostolum divinum praeceptum proponitur, ut illi quidem obediant dominis carnalibus sicut Christo . . . cum bona voluntate servientes sicut Domino: isti autem remittant minas, scientes quia omnium Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud Deum. 15) — Quae quidem omnia si secundum divinae voluntatis placitum diligenter a sin­gulis, ad quos pertinet, servarentur, quaelibet profecto familia caelestis domus ima­ginem quamdam praeseferret, et praeclara exinde beneficia parta non intra dome­sticos tantum parietes sese continerent, sed in ipsas respublicas uberrime dimanarent. Publicae autem ac domesticae tranquillitati catholica sapientia, naturalis divinaeque legis praeceptis suffulta, consultissime providit etiam per ea, quae sentit ac docet de jure dominii et partitione bonorum, quae ad vitae necessitatem et uti­litatem sunt comparata. Cum enim Socialistae jus proprietatis tamquam humanum inventum, naturali hominum aequalitati repugnans traducant, et communionem bo­norum affectantes, pauperiem haud aequo animo esse perferendam, et ditiorum pos­sessiones ac jura impune violari posse arbitrentur; Ecclesia multo satius et utilius inaequalitatem inter homines, corporis ingeniique viribus naturaliter diversos, etiam in bonis possidendis agnoscit, et jus proprietatis ac dominii, ab ipsa natura profe­ctum, intactum cuilibet et inviolatum esse jubet: novit enim furtum ac rapinam a Deo, omnis juris auctore ac vindice, ita fuisse prohibita, ut aliena vel concupiscere non liceat, furesque et raptores, non secus ac adulteri et idololatrae, a caelesti re­gno excludantur. — Nec tamen idcirco pauperum curam negligit, aut ipsorum ne­cessitatibus consulere pia mater praetermittit : quin imo materno illos complectens affectu, et probe noscens eos gerere ipsius Christi personam, qui sibi praestitum be­neficium putat, quod vel in minimum pauperem a quopiam fuerit collatum, magno illos habet in honore: omni qua potest ope sublevat; domos atque hospitia iis exci­piendis, alendis et curandis ubique terrarum curat erigenda, eaque in suam recipit tutelam. Gravissimo divites urget praecepto, ut quod superest pauperibus tribuant; eosque divino terret judicio, quo, nisi egenorum inopiae succurrant, aeternis sint suppliciis mulctandi. Tandem pauperum animos maxime recreat ac solatur, sive Ad Eph. V. — Ad Eph. VI, 1-2. — '“) Ibid. v. 4. — «) Ibid. vv. 5, 6, 7.

Next

/
Thumbnails
Contents