A Győri Püspökség Körlevelei, 1879

Tartalomjegyzék

8 cat: Non est potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit: qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acqui­runt. Atque iterum necessitate subditos esse jubet non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam; et omnibus debita reddere. cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. 7) Siquidem qui creavit et guber­nat omnia, provida sua sapientia disposuit, ut infima per media, media per summa ad suos quaeque fines perveniant. Sicut igitur in ipso regno caelesti Angelorum choros voluit esse distinctos aliosque aliis subjectos; sicut etiam in Ecclesia varios instituit ordinum gradus, officiorumque diversitatem, ut non omnes essent Apostoli, non omnes Doctores, non omnes Pastores: 8) ita etiam constituit in civili societate plures esse ordines, dignitate, juribus, potestate diversos; quo scilicet civitas, quem­admodum Ecclesia, unum esset corpus, multa membra complectens, alia aliis no­biliora, sed cuncta sibi invicem necessaria et de communi bono sollicita. At vero ut populorum rectores potestate sibi concessa in aedificationem et non in destructionem utantur , Ecclesia Christi opportunissime monet etiam Princi­pibus supremi judicis severitatem imminere; et divinae Sapientiae verba usurpans, ])ei nomine omnibus inclamat: Praebete aures vos, qui continetis multitudines et place­tis vobis in turbis nationum; quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur .... Quoniam judi­cium durissimum his, qui praesunt fiet .... Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cujusquam; quoniam pusillum et magnum ipse jecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatio. 9) Si tamen quandoque contingat temere et ultra modum publicam a Principibus po­testatem exerceri, catholicae Ecclesiae doctrina in eos insurgere proprio marté non sinit, ne ordinis tranquillitas magis magisque turbetur, neve societas majus exinde detrimentum capiat. Cumque res eo devenerit, ut nulla alia spes salutis affulgeat, docet christianae patientiae meritis et instantibus ad Deum precibus remedium esse maturandum. — Quod si legislatorum ac principum placita aliquid sanciverint aut jusserint, quod divinae aut naturali legi repugnet, christiani nominis dignitas et officium atque Apostolica sententia suadent: obediendum esse magis Deo, quam homi­nibus. 10) Salutarem porro Ecclesiae virtutem, quae in civilis societatis ordinatissi­mum regimen et conservationem redundat, ipsa etiam domestica societas, quae omnis civitatis et regni principium est, necessario sentit et experitur. Nostis enim, Venerabiles Fratres, rectam hujus societatis rationem , secundum naturalis juris ne­cessitatem, in indissolubili viri ac mulieris unione primo inniti, et mutuis parentes inter et filios, dominos ac servos officiis juribusque compleri. Nostis etiam per So- cialismi placita eam pene dissolvi; siquidem firmitate amissa, quae ex religioso conjugio in ipsam refunditur, necesse est ipsam patris in prolem potestatem, et prolis erga genitores officia maxime relaxari. Contra vero honorabile in omnibus connubium, 1l) quod in ipso mundi exordio ad humanam speciem propagandam et conservandam Deus ipse instituit et inseparabile decrevit, firmius etiam et sanctius ') Kom. XIII. - 8) I. Cor. XII. - *) Sáp. VI. — i0) Act. V. 29. — “) Hebr. XIII.

Next

/
Thumbnails
Contents