A Győri Püspökség Körlevelei, 1879

Tartalomjegyzék

Iere studuerunt. Ut enim primum conflari coeperunt clandestinae societates, quarum sinu errorum, quos memoravimus, semina jam tum fovebantur, Romani Pontifices Clemens XII. et Benedictus XIV. impia sectarum consilia detegere et de pernicie, quae latenter instrueretur, totius orbis fideles admonere non praetermiserunt. Post­quam vero ab iis, qui philosophorum nomine gloriabantur, effrenis quaedam liber­tas homini attributa est, et jus novum, ut ajunt, contra naturalem divinamque legem confingi et sanciri coeptum est, fel. mem. Pius Papa VI. statim iniquam earum do­ctrinarum indolem et falsitatem publicis documentis ostendit; simulque apostolica providentia ruinas praedixit, ad quas plebs misere decepta raperetur. — Sed cum nihilominus nulla efficaci ratione cautum fuerit, ne prava earum dogmata magis in dies populis persuaderentur, neve in publica regnorum scita evaderent, Pius PP. VII. et Leo PP. XII. occultas sectas anathemate damnarunt, atque iterum de periculo, quod ab illis impendebat, societatem admonuerunt. — Omnibus denique manifestum est, quibus gravissimis verbis et quanta animi firmitate ac constantia gloriosus De­cessor Noster Pius IX. f. m., sive allocutionibus habitis, sive Litteris encyclicis ad totius orbis Episcopos datis, tum contra iniqua sectarum conamina, tum nominatim contra jam ex ipsis erumpentem Socialismi pestem dimicaverit. Dolendum autem est eos, quibus communis boni cura demandata est, impi­orum hominum fraudibus circumventos et minis perterritos in Ecclesiam semper suspicioso vel etiam iniquo animo fuisse, non intelligentes sectarum conatus in irri­tum cessuros, si catholicae Ecclesiae doctrina, Roman orumque Pontificum auctori­tas, et penes principes et penes populos, debito semper in honore mansisset. Eccle­sia namque Dei vivi, quae columna est et firmamentum veritatis,4) eas doctrinas et prae­cepta tradit, quibus societatis incolumitati et quieti apprime prospicitur, et nefasta Socialismi propago radicitus evellitur. Quamquam enimvero Socialistae ipso Evangelio abutentes , ad male cautos facilius decipiendos, illud ad suam sententiam detorquere consueverint, tamen tanta est inter eorum prava dogmata et purissimam Christi doctrinam dissensio, ut nulla major existat: Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas lucis ad tenebras9 5) li profecto dictitare non desinunt, ut innuimus, omnes homines esse inter se natura aequales, ideoque contendunt nec majestati honorem ac reve­rentiam, nec legibus, nisi forte ab ipsis ad placitum sancitis, obedientiam deberi. — Contra vero, ex Evangelicis documentis, ea est hominum aequalitas, ut omnes eam- dem naturam sortiti, ad eamdem filiorum Dei celsissimam dignitatem vocentur, simulque ut uno eodemque fine omnibus praestituto , singuli secundum eamdem legem judicandi sint, poenas aut mercedem pro merito consecuturi. Inaequalitas tamen juris et potestatis ab ipso naturae Auctore dimanat, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur. 6) Principum autem et subditorum animi mutuis officiis et juribus , secundum catholicam doctrinam ac praecepta, ita devinciuntur, ut et imperandi temperetur libido, et obedientiae ratio facilis, firma et nobilissima efficiatur. Sane Ecclesia subjectae multitudini Apostolicum praeceptum jugiter incul­*) I. Tim. III, 15. — q II. Cor. VI, 14. — Ä.1 Eph. III, 15. 2*

Next

/
Thumbnails
Contents