A Győri Püspökség Körlevelei, 1877

Tartalomjegyzék

65 qui ad Nos accesserunt, ita etiam unicuique Vestrum, a quibus amoris testimonia accepimus, gratissimi animi Nostri sensus declarare ; sed cum id operosius et majus esse videamus, quam ut litterarum ministerio praestari possit, grave Vobis non sit, ut quemadmodum unum fuit omnium Vestrum cor, anima una in obsequiis Nobis deferendis, ita etiam vina sit oratio, qua dum universos publice alloquimur, erga singulos privatim intendimus grati animi Nostri officio perfungi. Vobis itaque, Ve­nerabiles Fratres et Dilecti Filii, corona mea, sicut Apostolus ait, et gaudium meum, singulares gratias et habemus et agimus, eo affectu et sensu, qui melius intelligitur ab animis fidelibus, quam verbis exprimi et aequari possit. Vos fecistis, ut luceret lux Vestra coram hominibus, Vos glorificastis Deum et Ecclesiam, Vos de immacu­lata Christi Sponsa ac Christi in terris Vicario optime meruistis, ac pia liberalitate thesaurum Vobis fecistis non deficientem in caelo, ubi eum nec aerugo corrumpit, nec tinea demolitur. Quoad Nos autem dilectionis Vestrae memoria ex animo Nostro non excidet, immo Ecclesiae fastis commendata ad exemplum etiam, aedificationem et praeco­nium posterorum dimanabit, nec quidquam umquam erit Nobis antiquius, quam Pastorum Principem constanter rogare, ut Vobis, qui seminastis in benedictionibus, de benedictionibus et metere abundanter largiatur. At nunc in hac parte sermonis Nostri praetermittere non possumus, quin ad veram vim et significationem tantarum rerum, mentem Nostram conferamus. Quidnam enim tantus Fidelium ardor, tanta alacritas et constantia, tantus eorum consensus in communis Patris acerbitatibus sublevandis, in hac Apostolica Sede suis subsidiis juvanda ejusque causa tuenda, in deplorandis injuriis, quae eam affligunt, et divina Clementia imploranda, in assiduis peregrinationibus suscipiendis, quidnam hujusmodi studia et non intermissae sollicitudines ostendunt, quid mundo innuunt, quid spectant, quid assequi contendunt ? Haec manifeste luculenterque demonstrant atque confirmant, quod alias jam animadvertimus, perturbationem scilicet et anxietatem, in qua sunt Fideles ob com­munem Patrem hostili dominationi subditum; ac simul universalis veri solemnisque suffragii vim habent, quo contra praetensa suffragia, seu potius mendacia hujus sae­culi, Catholicus orbis universus iterum atque iterum significat, se velle, ut Su­premus Pastor Dominici Gregis cum dignitate, libertate, et nemini obnoxia pote­state Ecclesiae praesideat. Haec praeterea dum aperte probant vim caritatis, qua membra Ecclesiae Suo Capiti adhaerent, ac proinde etiam firmum unitatis vincidum, quo membra ipsa inter se invicem conjunguntur, splendissime simul docent, Catholicam Ecclesiam tot iniquis modis tantoque impetu oppugnatam, omnique externo auxilio destitutam, at non modo nunquam labefactatam et victam, sed contra militiae suae labores con­stanter sustinentem, et vires suas in dies magis explicantem, radices, ut Chrysosto- mus ait, habere in caelis, et divina ac immortali vita vigere; pleneque confundunt impiorum voces, qui sanctam Christi sponsam suis defunctam temporibus, effetam viribus, ac etiam extinctam dicere non verentur. Haec ipsa demum vana ac stulta eorum consilia redarguunt; qui inique, 13 *

Next

/
Thumbnails
Contents