A Győri Püspökség Körlevelei, 1877

Tartalomjegyzék

Nr. 1641. Circa rela­tiones de cle­ricis ferias agentibus praestandas. inordinate, perverse, ut magni Augustini verbis utamur, volunt levare aquam super oleum, sed demergetur aqua, oleum supereminebit; ponere volunt sub tenebris lucem, fuga­buntur vero tenebrae, lux manebit; super caelum terram volunt collocare, pondere autem suo cadet terra in locum suum. Nos autem, Venerabiles Fratres, considerantes vias divinae Providentiae ad­mirabiles, quae tribulationibus solatia miscet, ut non deficiant animi et vires, sed fiducia confirmetur, virtus muniatur et erigatur, ex his incitamentum capiamus, ut augeamus constantiam et alacritatem nostram in praeliis Domini praeliandis, in officiis ministerii nostri fideliter obeundis, in adversitatibus pro Dei et Ecclesiae causa impavide perferendis. Dum gravis belli atrocitas terras hoc tempore caede ac sanguine cruentat, quo Deus ab omnibus vult intelligi, quid inter homines, di­vinis et humanis juribus eversis, justitia et veritate oppressa, expectandum sit, pro­ducitur etiam nihilo remissior dimicatio nostra, tanto nobilior et sua natura prae- stantior, quanto ad causam et incolumitatem non Religionis solum sed civilis ipsius Societatis pertinet, et ad ea principia restauranda, quae pacis et verae prosperitatis fundamenta sunt. Propositum itaque certamen armis militae nostrae viriliter certe­mus, in semita judiciorum suorum sustineamus Dominum, Eum fervide et humiliter obsecrare pergamus, ut imperans ventis et mari tranquillitatem reducat; ac interea nec adversa nec potentiam hostium timeamus; Major est enim qui in nobis est, quam qui in mundo. 66 Jaurini, die 4. Julii 1877. Alumnis utriusque mei Seminarii ad ferias agendas hinc discedentibus prout praeteritis, ita hoc quoque anno, litteras ad manus dedi, ope quarum ipsi de iis, quae feriarum tempore observanda habent, edocentur, Domini vero Parochi, intra quorum parochias ii, etsi per pauciores dies, commorati fuerint, requiruntur, ut alumnorutn sollicitam curam gerant, ut porro super eo, num ii expositas suas obligationes expleverint, scriptum dent testimonium , ipsi alumno admanuandum. Gravibus permotus rationibus hanc ipsam requisitionem harum etiam serie ad Do­minos animarum Curatores dirigendam duxi, obtestans eos, ut ab alumnis ad pa­rochias eorum divertentibus, et ibi etsi per breve tempus commorari intendentibus, praememoratas meas litteras sibi abs mora exhiberi postulent, diem adventus et discessus alumni notent, conversationi ejus sollicite intendant, denique de moribus ejus totiusque vitae ratione, utrum nempe ea praescriptis obligationibus respon­derit, adaequatum juxta conscientiam dent testimonium nihil omnino, quod experti fuerint, subticentes , ne secus, dum alumno falso favere voluerint, in ipsius ruinam et Dioecesis summum praejudicium cooperentur, gravissimum responsionis onus incurrentes. Jaurini, die 4. Julii 1877.

Next

/
Thumbnails
Contents