A Győri Püspökség Körlevelei, 1877

Tartalomjegyzék

64 cui obnoxii sumus, quasi tum primum post longa intervalla filiorum vox compressa erupisset: ipsi etiam catholicarum nationum rectores, aliique principes viri et feminae non solum amplissima nobilitate, sed regali etiam sanguine spectabiles, suae Nobis devinctae voluntatis officia exhibuerunt, luculenter ostendentes suum religiosum studium ab aliorum pietate non vinci. Frequentia autem ac multitudo Fidelium ex omni lingua, populo et natione, ex omni ordine, aetate et sexu, qui, preeuntibus Pastoribus suis, peregrinatione suscepta ex remotissimis etiam regionibus ad Nos venerunt, fide et amore eorum animos inter tot cujusque generis incommoda susten­tante, comperta est Vobis, Venerabiles Fratres, qui tantam vim dilectionis admi- rantes de ea, in Vestrae gratvdationis officio apud Nos amanter implendo, glori- ficastis Deum, et super ipsos divinarum gratiarum largitatem votis Vestris implo­rastis. Vos enim vidistis confertissima agmina ad has aedes Nostras ita in dies sin­gulos confluentia, ut satis ostenderent, quam cuperent diuturnum desiderium Patris sui conspiciendi et alloquendi explere; vidistis amantissimos filios voces Nostras cupidissime haurire, et suis protestationibus ac obsequii significationibus, quas lacri­mae interdum interrumpebant, in persona humilitatis Nostrae \ icariam Christi po­testatem venerari, atque ipsum colere Apostolorum principem, cujus dignitas in indigno licet herede non deficit. Hanc autem venerationem illustriorem ac splen­didiorem quoque Catholicus Populus facere voluit, missis et allatis ad Nos ex omni parte uberibus largitionum subsidiis, missis et allatis muneribus, multitudine, varietate, pretio, artificio admirabilibus, quae dum Nobis facultatem praebent subveniendi hujus Apostolicae Sedis et Ecclesiae, suis bonis spoliatae, necessitatibus, christianae etiam caritatis vim et splendorem produnt, quae non modo omnia suffert, omnia sustinet, sed etiam calamitatum et paupertatis impedimenta nesciens, talis est, ut nunquam excidat, nunquam exhauriatur. At quis, Venerabiles Fratres, dies tribulationum nostrarum in exercitationem et splendorem tantarum virtutum convertit? quis tantam fidem ac pietatem extulit ac fovit ? quis infirmitati Nostrae illud solatium concessit, ut tam illustrium exem­plorum Populi Christiani spectatores et testes essemus ? Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui ubi major est servorum suorum tenuitas et infirmitas, ibi magis suam gloriam manifestare consuevit, in cujus manu sunt corda hominum, in cujus ditione cuncta sunt posita, Ipse fecit Nobiscum misericordiam suam, Ipse fecit cum tentatione proventum, ut possemus sustinere ; Ipse gloriam suam in Ecclesia revelavit ostendens mundo, eam quo magis impugnatur, vires suas intentius exerere, quo magis deprimitur, altius attolli. Facere itaque non possumus, quin in conspectu Vestro et coram universo orbe ex intimo corde gratiam et gloriam tribuamus Deo clementissimo, Ipsi benedicentes et confitentes quoniam benignus est, et confortans in die tribidationis et sciens sperantes in se, ac Eum precantes, ut sacrificium laudis et benedictionis nostrae, licet impar operibus misericordiae suae, in abundantia tamen suae dignationis bonus ac propitius excipiat. Hoc autem officii Nostri debito erga Divinam Bonitatem perfuncti, aequum est nunc, ut ad \os, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, ex catholico orbe universo, sermonem Nostrum convertamus. Vellemus quidem, uti apud eos ex Vobis egimus,

Next

/
Thumbnails
Contents