A Győri Püspökség Körlevelei, 1877
Tartalomjegyzék
63 IN*·. XI. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE3 IX. ALLOCUTIO HABITA DIE XXII. JUNII MDCCCLXXVIL AD. S. R. E. CARDINALES IN AEDIBUS VATICANIS. Venerabiles Fratres! ratissimum est Nobis hodie conspectu frui frequentiaque Vestra, non ^o- lum ut Vobiscum agamus de novis praestantibus viris in amplissimum ordinem Vestrum cooptandis, sed etiam ut justissimum, quod Nobis maxime cordi est, officium erga Venerabiles Fratres Ecclesiarum Catholici Orbis Antistites, et erga Chri- stifideles universos impleamus, ac intimos sensus ad eos expromamus, quos corde continere non possumus. Dedit enim Nobis nuper divinae Clementiae amplitudo praeter tot alia insignia bonitatis suae argumenta, ut quinquagesimum natalem diem Episcopalis Nostrae consecrationis videremus ; atque hoc munus aliis etiam muneribus cumulavit, ut nempe tam effusam hac occasione erga Nos et Sanctam hanc Sedem dilectionem omnium ordinum, tum Urbis Nostrae, tum aliorum populorum et nationum longissimo etiam terrae marisque tractu a Nobis dissitarum , tam mira obsequii, pietatis, et liberalitatis eorum experiremur officia, quae vere magnum spectaculum fuerunt mundo, et Angelis et hominibiis. Agnoscebamus Nos quidem, et publica cum commendatione , ut nostis , declarare non omisimus in Allocutione ad Λ os habita die 12. elapsi Martii, Catholicum populum universum Nobis et huic Apostolicae Cathedrae esse divinctissimum; sed hoc ipsum Fideles ita splendidis nuper indiciis, omnibusque modis palam publiceque ostendere et confirmare voluerunt, ut quae ad eorum laudem pertinebant, in magnam admirationem prorsus converterint, et gloriam I)eo tribuentes, Nos jucundissima consolatione perfuderint. In omni enim paene mundi regione ille dies divinae erga Nos benignitatis et miserationis a populo Dei publicis laetitiae et religionis significationibus celebratus est, undique ad Nos litterae allatae sunt plenae filialis affectus, plenae doloris ob iniquum bellum, 13 Nr.' 1640. «1