A Győri Püspökség Körlevelei, 1877
Tartalomjegyzék
2 Nr. 164. De Conserva- torio Dioece- sano. Nr. 165. De mitigata ieiunii et abstinentiae disciplina. ponite et ad labores in bis indicatos cunctos animate; denique in nomine magistri nostri unici Jesu Christi operi manus admovete. Sed et novum studiorum planum seu ratio institutionis expetit solertiam vestram. Itaque postquam illam ipsi plene cognovissetis, eius seriem tum commembris senatus istius, tum ipsis etiam docentibus, in quantum opus fuerit, explanate. Omnia denique et singula senatus scholastici membra sedula scholarum visitatione, exacta praescriptarum normarum observantia partibus muneris vestri satisfacere et conceptae de vobis exspectationi respondere festinetis. Siquidem autem inter cardinales conditiones optati effectus ex institutione resultantis scholarum diligens frequentatio principalem occupet locum, parentes opportune importune monete, arguite, obsecrate, ut proles suas scholam adire cogant. Morosos denique notate et pro desumenda mulcta politicae jurisdictioni tradite. Etsi autem ex experientia certum sit, conatibus nostris non semper omnem, qui sperari potuerat, respondere effectum; etsi sciamus nos in vicem fatigiorum quandoque loco gratitudinis potius odia nobis consciscere : minime tamen licet ab aratro manum removere, verum coeptis insistendum est in omni patientia et doctrina. Zelus vester fatigari nescius, mansueta energia, irremissum perfectionem et culturam prolium, etiam nolentium, imo recalcitrantium promovendi studium, cura vestra, iis tam in schola quam in ecclesia impensa, obmutescere faciet adversarios vestros. In reliquo autem, Venerabiles Fratres ac Filii Dilectissimi, orate Dominum, ut donet nobis pacem et benedicat laboribus nostris. Ilaec agite, et charitas Domini nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis. Arnen. Dabamus Jaurini, festo SS. Nominis Jesu, Anno Domini 1877., Episcopatus nostri decimo. Obiectis Conservatorio Dioecesano iam prius illatis (vid. Cire. a. 1876. Nr. I. et X.) recentius sequentia accesserunt : 28. Calix e seculo 14., proprietas Ecclesiae in Derecske. 29. Casulae coriaceae eiusdem Ecclesiae. 30. Imago antiqua piissimi quondam Principis Pauli Esterházy, Palatini Regni Hungáriáé, de re catholicae religionis in Dioecesi nostra optime meriti ; proprietas Conventus Ord. Servorum B. Μ. V. in Fraknó. 31. Quatuor imagines antiquae ad lignum pictae, exhibentes symbola asce- tica, ex Eremo S. Crucis ad Kertes. 32. Casula antiquissima e corio, item alia antiqua floribus e panno formatis ornata; proprietas Ecclesiae in Asszonyfa. Jaurini, die 15. Januarii 1877. Sanctissimus Dominus Noster Pius PP. IX. facultatem Regni Hungáriáé Episcopis tenore Brevis Apostoliéi ddto 6. Maii 1870. concessam, dispensandi videlicet cum fidelibus suis in lege abstinentiae ab esu carnium diebus Sabbati per annum, item concedendi usum salubrium quorumvis condimentorum singulis feriis sex-