A Győri Püspökség Körlevelei, 1877

Tartalomjegyzék

3 tis et pervigiliis infra annum, ope Rescripti, ad Eminentissimum Dominum Cardi­nalem, Regni Principem-Primatem et Arclii-Episcopum Strigoniensem sub 18. Julii a. 1876. directi, ad aliud septennium benigne prorogare dignatus est. Hac igitur facultate usus dispensationem quoad usum carnium diebus Sab­bati per annum et relate ad usum condimentorum ciborum Auctoritate Apostolica per me sub 26. Maii 1870. Nr. 910. publicatam, eadem Auctoritate Apostolica eo- demque prorsus modo, ac tunc, fidelibus Dioecesis meae pro currente anno hisce concedo, ac ut hoc ipsum per Dominos animarum Curatores populo fideli proxime ex ambone annuntietur dispono. Jaurini, die 16. Januarii 1877. Ea, quae circa observationem ieiunii quadragesimalis ope Litterarum Cir­cularium anni 1871. Nr. II. disposueram, pro hoc quoque anno directionis instar in­servire volo, eo suapte intellecto, quod animarum pastoribus, relate ad quorum fi­deles, spectatis specialibus eorum adiunctis, alia nefors magis salutaris videretur dis­positio, pro tali ad me recurrere liberum remaneat. Jaurini, die 16. Januarii 1877. Nr. 166. De ieiunio quadragesi- mali. Beneficium parochiale Tamási, Patronatui Fundi Religionis obnoxium ac per translationem I). Aloysii Erdős eiatis nuper parocbi ad Babotli de iure et fa­cto vacans redditum, hisce concursui expono et competiturorum supplices libellos, Exc. R. H. Ministerio Cultus ac Publicae Institutionis inscribendos, mihi usque 15. affuturi mensis Februarii exhiberi volo. Nr. 167. Concursus pro beneficio pa- rochiali in Tamási. Jaurini, die 16. Januarii 1877. Examen prosynodale vernale anno currente diebus 15. et 16. Maii, au­tumnale vero diebus 11. et 12. Septembris asservandum fore, ad publicam hisce per­fero notitiam. Jaurini, die 16. Januarii 1877. Nr. 168. Terminus exa­minum prosy- nodalium. Ordines Circulares, ab Exc. R. H. Ministerio Defendendae Patriae in nego­tio matrimoniorum a personis militandi obligationi obnoxiis ineundorum ad Juris­dictiones Regni sub 19. Decembris a. 1876. Nr. dimissos, pro notitiae et di­cretionis statu isthic communico. A m. kir. honvédelmi ministertó'l. 52269. Nr. 169. Ordines mini­steriales de matrimoniis individuorum militandi obli­gationi obno­xiorum. VII. A harmadik korosztályt még túl nem haladt, s az ujonczállitási bizottság által hadi szolgálatra mindenkorra alkalmatlanoknak találtatott hadkötelesek nó'sülé­1*

Next

/
Thumbnails
Contents