A Győri Püspökség Körlevelei, 1877
Tartalomjegyzék
1 3ΝΓχ\ I. Venerabiles Fratres ac Filii in Christo Dilectissimi! Inter minaces rei politicae fluctus et si non inter praelia certe inter praeliorum opiniones ingressi sumus novum annum, iactantes cogitatum nostrum ad Eum, qui illuminatio nostra est et salus nostra. Ille est, qui dissipat gentes, quae bella volunt; Ille est, qui potentiae suae brachio conterit populos in sua feritate confidentes; Ille est, in cuius protectione, si modo ea digni fuerimus, nos, qui pacifica sectamur, secure commorabimur. Nostrae nimirum cogitationes pacis cogitationes sunt; nec quidquam fer- ventioribus optamus votis, quam ut alma eaque opulenta pax floreat in patria nostra ; cessent contentiones, iurgia omniaque vitia, regnet autem ubique reciproca charitas, Ecclesiae ac patriae intemeratus amor, denique verbis et actionibus suis cuncti glorificent Patrem omnipotentem. Inter caetera verum tum singulorum fidelium, tum totius Ecclesiae ac patriae bonum promovendi media insignem certe tenet locum cura scholarum nostrarum, in quibus, ut proles sincero Dei hominumque amore impleantur et sua in Ecclesiam et patriam officia doceantur, una omnibus sollicitudo esse debet. Novus, quem in nomine Domini inchoavimus, annus zelum vestrum in promovenda re publicae institutionis plurimum occupare pergit, sicut hoc ex iis, quae in proximis Circularibus ob oculos vestros posui, ipsi abunde cognovistis. Hoc enim anno, imo hoc mense coadunandi sunt senatus scholares, a quorum studio, solertia, sagacitate et omnigena vobis ipsis ducibus laudabili activitate Ecclesia ac patria plurimum sibi pollicentur; hoc anno in effectum deducenda nova institutionis ratio; hoc anno publicandi apti aliqui etiam novi scholastici libri; hoc denique tempore restituendus et confirmandus erit exoptatus ille ordo, vigore cuius auctoritas ecclesiastica et civilis linitis iterum viribus iunctisque manibus id iam agere festinant, ut nova generatio priorem cultura sua superet, Deum, homines, ecclesiam, regem patriamque amet. Juxta inviationem itaque vobis abhinc nuper datam omnem curam vestram in id intendite, ut facto debito fidelium selectu in senatum scholarem ii cooptentur, quos religionis ac patriae amor, eruditio, concordiae studium, institutionis ac disciplinae zelus prae caeteris distinguunt. Quos autem liberis suis votis fideles ad gerendum hoc munus elegerunt, hos ipsi vos qua consessus scholaris praesides capiendi consilii causa circa vos colligite, leges patrias dioecesanosque ordines illis ex1 Nr. 163.