A Győri Püspökség Körlevelei, 1877

Tartalomjegyzék

34 possit afferri. In his tamen .rerum adiunctis Pastores ipsos excitamus, ut greges suos prae­moneant, ne fallacibus capiantur artibus, queis liomines fraudulenti veram rerum condi­tionem, in qua positi sumus, verbis invertere et deformare nituntur, sive celantes acerbi­tatem ejus, sive libertatem Nostram extollentes, et potestatem nostram nemini obnoxiam esse affirmantes, dum vero rem totam sic paucis complecti possumus: scilicet Ecc­lesiam Dei in Italia vim et persecutionem pati: Christi Vicarium neque libertate, neque expedito plenoque usu suae potestatis frui. Cum res hoc loco sint, nihil opportunius ducimus, nihil cupimus impensius, quam ut iidem omnes Sacrorum Antistites, qui miram concordiam in tuendis Ec­clesiae juribus et egregiam in Apostolicam Sedem voluntatem suam multiplici indi­cio Nobis constanter probarunt, fideles quibus praesunt excitent, ut ea ratione ac ope, quam jura sinunt cuj usque regionis, sedulo agant apud eos, qui summam rei publicae tenet, quo accuratius gravis conditio perpendatur, in qua Caput catholicae Ecclesiae degit, atque efficacia adhibeantur consilia obstaculis amoliendis, quae ve­ram ac plenam independentiam ejus impediunt. Quoniam autem Dei omnipotentis est, mentibus lumen immittere et flectere hominum corda, non solum Vos rogamus Venerabiles Fratres, ut fervidis apud Eum precibus hoc maxime tempore utamini, sed et ipsos catholicorum omnium populorum Pastores vehementer hortamur, ut fi­deles sibi concreditos in sacra templa convenire curent, ubi pro inimicorum no­strorum conversione, et fine malorum tam gravium lateque patentium humiles pre­ces ex intimo animo effundant. Excipiet, ut firmiter confidimus, orationem populi ad se clamantis Deus, cui beneplacitum est super timentes Eum, et in eis qui spe­rant super misericordia Ejus. Caeterum, Venerabiles Fratres, confortemur im Domino et in potentia vir­tutis Ejus, atque induti armaturam Dei, loricam justitiae et scutum fidei, praelie- mur strenue ac fortiter adversus potestatem tenebrarum, et nequitiam hujus saeculi. Iam certe studium omnia miscendi perturbandique eo devenit, ut torrentis instar omnia se in praeceps tracturum minitetur, nec pauci ex iis, qui novarum rerum auctores aut fautores extiterunt, respectant conterriti operis ipsi sui formidantes ef­fectus. At Deus Nobiscum est, eritque usque ad consummationem saeculi. Timendum est iis, de quibus scriptum est „Vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant do­lores et metunt eos, flante Deo periisse, et spiritu irae Ejus esse consumptos.“ At Deum timentibus et certantibus in nomine Ipsius ac in Ejus potentia sperantibus misericordia et praesidium reservatum est, neque dubitandum, quin cum Ejus sit causa, Ejus sit pugna: Ipse certantes adiuvet ad victoriam. Jaurini, die 11. Aprilis 1877. Joannes m. p., Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents