A Győri Püspökség Körlevelei, 1877

Tartalomjegyzék

35 Nr. VII. Notum est Venerabili Clero Dioecesis meae, Beatissimum Patrem Pium IX., Pontificem Maximum, die 3-ia Junii curr. anni quinquagesimum suae in Episcopum Consecrationis anniversarium, congaudente universo Catholico Orbe, celebraturum esse; quod in Circularibus anni curr. Nr. II. annunciare officii duxi. Peraeque cognovit Ven. Clerus ex Allocutione Sanctissimi Patris, die 12. Martii c. a. habita et in Cir­cularibus meis Nr. VI. in extenso publicata, angustias et aerumnas, in quibus Idem Summus Pontifex constituitur. Hae inquam gaudii et moeroris causae Ven. Clero notissimae sunt ita, ut hic de his pluribus adhuc agere supervacaneum videatur. Hestat, ut utraque res fideli populo singificetur, et Deus Optimus pro pace Ecclesiae et Summi Pontificis ultronea incolumitate jugi devotione exoretur. Hunc itaque in finem visum mihi in Domino est publicam devotionem fideli populo indicere, et quidem Festo SS. Trinitatis asservandam, cum populus die Jubilaei Pontificii, die quippe 3-ia Junii, utpote Dominica infra Octavam SS. Corporis Christi, potissimum Processionibus Theophoriae vacare soleat. Igitur Feria II. Pen­tecostes annuncient DD. Curati fideli populo devotionem Festo SS. Trinitatis asser­vandam. Pridie Festi post vespertinam Salutationem Angelicam, interjecta aliqua mora, pulsu omnium Campanarum, per horae quadrantem duraturo, reflectatur populus ad ea, quae proximo Festo agenda erunt. Ipso vero Festo perlegantur in ambone meae Eitterae Pastorales, linguis vernaculis conceptae et hic adclusae, de utraque devotionis hujus causa agentes. Dein coram exposito in Ostensorio Ven. Sacramento celebretur Sacrum Solemne ; post hoc e Missali. ex orationibus ad diversa, preces sub Nris 4., 10., 12., pro Papa, Ecclesia et communibus necessitatibus cum quinque Pater et Ave recitentur; sequatur hymnus Ambrosianus cum oratione, denique „Genitori“. Utinam Deus hoc devotionis nostrae obsequium sereno vultu acceptare et preces nostras exaudire dignetur! Jaurini, die 15. Aprilis 1877. Florianus Ileehnitzer, Sacerdos jubilaris et parochus Fehéregyházaensis, die 5. m. curr., moribundorum Sacramentis munitus, pie in Domino obdormivit anno aetatis suae 82., sacerdotii 57. Dum ejus animam, ut illam Princeps Pastorum aeternae felicitatis praemio coronare dignetur, fratrum ad aram precibus commendo, beneficium parochiale in Fehéregyháza, quod defunctus in vivis tenuit, concursui usque finem Maji a. curr. duraturo cum eo expono, ut competituri recursus suos, Ceis. D. Nicolao Principi Esterházy, qua respectivo Patrono, inscribendos, horsum usque ad praedefinitum tempus exhibere non omittant. Jaurini, die 15. Aprilis 1877. Nr. 1U19. De Jubilaeo Episcopali S D. N. Pii Papae IX. Nr. 1020. Obitus Flóriá­nt Rechnitzer et concursus pro beneficio Fehér­egyháza.

Next

/
Thumbnails
Contents