A Győri Püspökség Körlevelei, 1877

Tartalomjegyzék

28 invasionem non tantum spectare ad civilem Nostrum Principatum opprimendum, quantum ad destruendas facilius, temporali nostra dominatione oppressa, instituti­ones omnes Ecclesiae, ad evertendam Sanctae Sedis auctoritatem, ad vicariam Christ i potestatem, quam licet immerentes gerimus in terris, omnino labefactandam. Iamvero hoc opus demolitionis et eversionis omnium rerum, quae pertinent ad ecclesiasticum aedificium atque ordinem, si non quoad consilia ac odium perse­cutorum, quoad gravissimas tamen ruinas, quas usque ad hanc diem congesserunt, pene consummatum dici potest; ac satis est oculos convertere ad leges et decreta ab initio novae dominationis huc usque edita, ut luculenter perspiciatur Nobis sin- gillatim ac sensim alia ex aliis in dies media et praesidia fuisse sublata, quibus ad catholicam Ecclesiam, ut par est, regendam omnino indigemus. Enimvero iniquitas, quae completa est supprimendis ordinibus religiosis. Nos strenuis ac utilibus adiuto- ribus damnose spoliavit, quorum opera in expediendis ecclesiasticarum Congregati­onum negotiis, in tot partibus ministerii Nostri exercendis Nobis omnino necessaria est, ac eodem tempore hic in urbe nostra tot domicilia delevit, quae religiosos viros ex exteris nationibus excipiebant, qui statis temporibus in hanc metropolim conve­nire consueverant ad roborandum spiritum, ad rationes de suo ministerio reddendas; atque ab ipsis radicibus crudeliter abscidit tot utiles et feraces plantas, quae fructus benedictionis et pacis in omnes terrae plagas afferebant. Eadem autem suppressionis injuria, quae Collegia perculit pro sacris missionibus in urbe constituta ad dignos operarios efformandos, qui Evangelii lucem in dissitas etiam et inhospitas terras ani­mose proferrent, ea misere subduxit tot populis tam salutare pietatis et caritatis auxilium magno cum detrimento ipsius civilis humanitatis et cultus, qui a Religionis nostrae sanctitate, doctrina, virtute dimanat. Hujusmodi vero leges per se acerbissimae et non solum Religionis, sed ipsius humanae societatis utilitati perquam adversae, maiorem etiam acerbitatem deinde accepere ex novis ordinationibus rei publicae ministrorum, quibus religiosarum familiarum communi in domo consociationes, et novae admissiones pro regularibus utriusque sexus sub severis sanctionibus prohiben­tur. Disiectis Ordinibus religiosis, Clero saeculari destruendo consilia et opera con­versa sunt, ac funesta ea lex lata fuit, qua Nos et Pastores italici populi magno cum luctu videre debuimus iuvenes clericos, Ecclesiae spem, a sanctuario nequiter avulsos, et coactos aetate ipsa, qua se Deo solemniter consecraturi stmt, saecularis militiae balteum accipere, ac vitae genus perferre, quod ab institutis et a spiritu vocationis eorum longissime abhorret. Quid plura ? Subsecutae sunt aliae iniustae leges, quibus universum patrimonium, quod Ecclesia sacris diuturnis inviolabilibus titulis possi­debat, magna ex parte fuit ereptum, substitutis ejus loco ac ex parte tantum exiguis reditibus, qui ancipitibus temporum vicibus, et voluntati ac arbitrio publicae pote­statis penitus subjiciuntur. Deplorare etiam coacti fuimus magno numero aedificia, quae pietas fidelium gravibus admodum sumptibus toleratis erexerat, quae Christi­anis Romae temporibus digna erant, quaeque pacatum hospitium praebebant virgi­nibus Deo devotis aut Regularium familiis, indiscriminatim, legitimis possessoribus eiectis, occupata fuisse, et in profanos usus destinata. Adempta insuper fuerunt po­testati Nostrae, et sacrorum ministrorum curationi, tot pia opera et instituta caritati

Next

/
Thumbnails
Contents