A Győri Püspökség Körlevelei, 1877
Tartalomjegyzék
27 UNTr. VI. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE I3C. ALLOCUTIO, HABITA DIE XII. MARTII MDCCCLXXVII. AD S. R. E. CARDINALES IN AEDIBUS VATICANIS. Venerabiles Fratres! Luctuosis exagitati Nostri Pontificatus temporibus pluries vestrum amplissimum ordinem in lias aedes advocavimus ea mente, ut gravia mala apud Yos deploraremus, quibus Ecclesia indigne affligitur, et contra ea, quae sive in Italia sive in aliis regionibus in perniciem Ecclesiae ac Sedis Apostolicae patrata sunt, Nostras protestationes ederemus. Novissimis vero hisce annis novos et violentiores usque impetus atque iniurias spectare debuimus, quas Ecclesia Dei in variis Orbis catholici partibus pertulit ab infensis hostibus, qui opportunam satis occasionem Iesu Christi sponsam oppugnandi reputaverunt calamitosam conditionem rerum nostrarum, et solitudinem eam, in qua Nos omni humana ope destituti versamur. Optassemus quidem hodierna die Venerabiles Fratres menti et cogitationi vestrae proponere immanem hanc lateque diffusam persecutionem, quae in pluribus Europae regionibus contra Ecclesiam saevit; sed habentes in animo acerbam hanc descriptionem alio Vobis tempore exhibere, interim facere non possumus, quin Eeclesiae in hac Italia labores et vexationes in dies asperiores Vobis commemoremus, ac pericula, quae quotidie maiora Nobis et huic Apostolicae Sedi impendere conspicimus, aperiamus. Septimus iam procedit annus, ex quo invasores civilis Nostri Principatus omnibus divinis ac humanis juribus proculcatis, solemnium pactionum fide violata, et calamitates illustris Nationis catholicae opportunitatem suam reputantes, vi atque armis provincias, quae in nostra protestate adhuc erant occuparunt, hanc sanctam civitatem expugnavere, ac tantae iniquitatis opere Ecclesiam universam luctu ac dolore compleverunt. Simulatae atque infidae promissiones, quas iis funestis diebus ipsi super rebus nostris Guberniis exteris obtulere, declarantes se velle obsequium et honorem reddere libertati Ecclesiae, et liberam ac plenam esse velle Romani Pontificis potestatem, efficere non potuerunt, ut Nos vana spe illecti non penitus praeciperemus animo, quae luctuosa ac misera Nos sub eorum dominatione manerent; quin probe conscii consiliorum impiorum, quae propria sunt hominum, quos novarum rerum studia et sceleratum foedus consociat, aperte praenunciavimus eam sacrilegam 9 Nr. 1001.