A Győri Püspökség Körlevelei, 1876
Tartalomjegyzék
73 Nr. XII. Art. Leg. XXVIII. de a. 1876., sonans de scholarum elementarium jurisdictionibus , necessitatem nobis imponit negotia internam et externam scholarum nostrarum catholicarum administrationem concernentia dispositionibus ejusdem conformandi et ita per omnia coordinandi, ut scholae nostrae legis hujus praesuppo- sitis correspondentes, ejusdem etiam tutelae et beneficiorum participes reddantur. Lex haec immediatam scholarum elementarium administrationem ac directionem, salvo jure supremae directionis et inspectionis Status, Sedibus sic dictis Scholaribus attribuit, ac harum in quavis communitate, qúae scholam elementarem habet, introducendarum agenda et jura praescribit. Isthaec legis dispositio, prout id expresse ennunciatur, scholas etiam con- fessionales , adeoque et nostras catholicas, attinet, ita tamen, ut character earum confessionalis, dummodo legum vigentium postulatis respondeant, prorsus intactus remaneat. Characteri huic correspondenter scholarum catholicarum in Dioecesi exsistentium suprema Dioecesana jurisdictio in respectivo Ordinario residet, cujus etiam est Eationem Studiorum, libros item aliaque impertiendae institutionis elementáris media, salvo jure Status in lege expresso, praescribere; immediatam autem scholarum administrationem sustinent Sedes Scholares, ab ipsis cultus communitatibus via electionum constituendae, sustinent ita, ut ipsarum tamquam legalium corporationum administrativarum dispositionibus, in lege fundatis, jurisdictiones civiles pari ratione, ac dispositionibus Sedium Scholarium Status vel communalium, eifectum procurare teneantur. Quo concessum hunc a lege favorem in scholarum nostrarum catholicarum emolumentum dirigere valeamus, ante omnia et inomisse quidem necesse est, ut Sedes nostrae Scholares quanto citius constituantur, et agendis suis eo, quem rei momentum exposcit, zelo fungi in Domino occipiant. Siquidem vero jus statuendi Normas, juxta quas Sedes Scholares confes- sionales constituendae veniant, quae porro limites agendorum earum circumscribant, lex ipsa (§. 9. et §. 13. punct. 2.) respectivarum Confessionum superioribus jurisdictionibus, adeoque quoad nos Episcopis addixerit: Venerabilis Episcoporum Hungáriáé Chorus suarum esse partium duxit, negotium isthoc in communium suarum consultationum objectum assumere, et praemissa adjunctorum matura deliberatione Normas, organisationem et sphaeram activitatis Sedium Scholarium catholicarum concernentes, quae quoad omnes per Hungáriám scholas elementares catholicas vim obligandi habeant, stabilire. Nr. 2800. Sedes Scholares constituendae. 16