A Győri Püspökség Körlevelei, 1876

Tartalomjegyzék

62 Itaque nemo cujuscumque gradus et conditionis praedicta Opera damnata atque proscripta, quocumque loco, et quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sed locorum Ordinariis, aut haereticae pravitatis Inquisitoribus ea tradere teneatur sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis. Quibus SANCI ISSIMO DOMINO NOSTRO PIO PAPAE IX. per me infra- scriptum S. I C. a Secretis relatis, SANCTITAS SUA Decretum probavit, et promulgari praecepit. In quorum fidem etc. Datum Romae, die 5. Septembris 1816. Loco HH Sigilli. ANTONINUS CARI). DE LUCA Praefectus. Fr. Hieronymus Pius Saccheri Ord. Praed. S. Ind. Congreg. a Secretis. Die 11. Septembris 1876 ego injrascriptus magister Cursorum testor supradictum Decretum affixum et publicatum fuisse in Urbe.-laurini, die 15. Octobris 1876. Philippus Ossani Mag. Curs. Nr. 2112. Relationes praestandae pro Schema­tismo a. 1877.-LVbellas praestandarum pro Schematismo relationum in nexu harum ad 1)1). Vice-Archi-Diaconos ea cum provocatione dimitto, ut data statistica Schema­tismo anni 1877. inferenda e suo Districtu more solito colligere, collecta vero usque 15. affuturi mensis Novembris ad Officium Cancellariae meae Dioecesanae mit­tere velint.-laurini, die 15. Octobris 1876. Nr. 2113. Quaedam ex instructione indagatoribus morte dece­dentium data. "Vigore Art. Legis XIV. de a. 187(i., in negotio coordinandae rei sanitatis latae, §. 110. praecipitur, singulos mortis casus per constitutos ad hoc rei peritos investigandos esse, neminemque morte decedentem prius sepeliendum, quam sepul­tura a concernente indagatore permissa fuerit. Exc. Ii. H. Ministerium negotiorum internorum Legis hujusce ordinationes exsecuturum longiorem pro memoratis indagatoribus edidit instructionem, cujus non­nulla puncta, DI), animarum etiam curatores propius attinentia, pro congrua dire­ctione in sequentibus communicanda, ac in nexu horum simul ea, quae de mortis casibus locali Superioritati insinuandis in Litt. Cire. a. 1873. pag. 45. publicata fuerunt, in memoriam revocanda duxi.

Next

/
Thumbnails
Contents