A Győri Püspökség Körlevelei, 1875
Tartalomjegyzék
6 conferre verbi divini praedicationem. Praedicate itaque illud in schola parvulis, annuntiate in ecclesia adultis, explanate in catechesibus, nec ullum sit doctrinae catholicae caput, quod per decursum anni in ecclesia clare propositum non fuisset et devote. Denique, quod S. Paulus dilecto suo discipulo scripsit, unus quisque nostrum sibi dictum putet: Exemplum esto fidelium in verbo, in charitate, in fide, in castitate. 8) Estote fortes in fide et dilectione Domini Nostri Jesu Christi. Et sic luceant opera vestra coram bominibus, ut hi quidem aedificentur, Pater autem coelestis glorificetur. Quae quidem in fide firmitas mira capiet incrementa, si petrae, si cathedrae S. Petri ejusque beatissimo successori firmissima juxta ac devotissima adhaesione nexi fueritis. Miseri illi, qui nostra aetate tum in patria nostra, tum extra illam fidei naufragium fecerunt, nihil ferociori oppugnant ira, quam hanc cathedram. Nos autem non sic. Sed unam, sanctam, catholicam, apostolicam Romanam Ecclesiam tamquam fidei verae matrem et magistram agnoscamus, ipsius doctrinam tamquam docibiles filii proni auscultemus „ nec ullis unquam peregrinis doctrinis ab eo, quem ista magistra decretis suis signaverit, salutis tramite nos abduci patiamur, praeclara illa verba recolentes, quae Divus Hieronymus ad S. Damasum Papam scripsit: „Ego mihi cathedram Petri et fidem ore apostolico laudatam censui consulendam . . . Ego cathedrae Petri communione consocior, super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicunque extra hanc domum agnum comederit, profanus est.“ Orate Dilectissimi Deum pro universa Ecclesia sancta Dei, pro dignissimo ejus capite visibili omnibusque membris, ut in diebus tribulationis omnes fortes simus ad proelianda Dei proelia, et gloriosam patientiae et victoriae palmam assequamur, nec eradicemur cum zizaniis, sed in horrea coelestis Patrisfamilias congregari mereamur. Pro infelicibus autem seductoribus ac seductis imploremus Dei misericordiam, ut illuminare dignetur his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, quo errantium corda resipiscant et ad veritatis redeant unitatem. Charitas Domini Nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis. Arnen. Jaurini, Festo Circumcisionis Domini, anno 1875. Nr. 2. Ignoti Sacerdotes ad celebrandum non admittantur. Ai iquibus Districtibus Dioecesis Jaurinensis jam nuper in memoriam revocavi leges SS. CoJicilii Tridentini, (Sess. 22. De observandis et evitandis in celebratione ; item Sess. 23. c. 16. de Ref.) quae peregrinos, vagos et ignotos sacerdotes, sine commendatitiis sui Ordinarii litteris advenientes a celebrando arcendos esse praecipiunt. Sufficientes adsunt rationes, ut harum legum observantiam nunc omnibus et singulis impensius commendem. Extranei itaque et ignoti sacerdotes seu seculares sive segulares, qui commendatitias litteras sui Ordinarii, respective Superioris Religiosi de recentiori dato expeditas non exhibuerint, a celebrando omnino arceantur. Jaurini, die 1. Januarii 1875. ) Epist S. Pauli ad Timoth. I. 4, 12.