A Győri Püspökség Körlevelei, 1875

Tartalomjegyzék

46 huic servituti subjiciunt, sese divini judicii severitatem in se ipsos provocare, eoque duriores vicissim experturos Dominos, et graviora tyrannidis juga, quo benignior erat Matris auctoritas, quam injectis vinculis rejecerunt Nec vero satis est Ecclesiae oppugnatoribus earum rerum acerbitas, quas memoravimus, sed ad novas etiam parandas causas dissidiorum, et perturbationum in ipsa Fidelium conscientia eorum conatus conversi fuere. Nuper enim in extera regione quibusdam scriptis in publicam lucem vulgatis, quibus Vaticani Concilii decreta in laevam partem detorquebantur, id spectabatur, ut in successoribus nostris eligendis Senatus vestri libertas violaretur, atque ut in ea re, quae tota ordinis ec­clesiastici est magna pars civili potestati tribueretur. At Deus misericors, qui prae- est et consulit Ecclesiae suae, provide effecit, ut fortissimi ac spectassimi Germa­nici Imperii Episcopi illustri declaratione edita, quae in Ecclesiae fastis memora­bilis erit, erroneas doctrinas et cavillationes hac occasione prolatas sapientissime refellerent, et nobilissimo tropheo veritati erecto Nos et universam Ecclesiam lae­tificarent. Dum autem amplissimas laudes coram vobis et Catholico orbe praedictis Episcopis universis ac singulis tribuimus, praeclaras eas declarationes et protesta­tiones, ipsorum virtute, gradu ac religione dignas, ratas habemus, easque Aposto- licae auctoritatis plenitudine confirmamus. Dissipet Divina Clementia consilia ini­micorum, et mitigans Nobis a diebus malis hereditatis suae recordetur, ostendatque, non esse prudentiam, non esse sapientiam, non consilium contra Dominum. Hoc ut ex votis feliciter contingat, sacrificemus in humilitate et fervida deprecatione sa­crificia justitiae. Deus noster justus et pius est et sicut perseverantibus in pravitate districtus est, ita conversis misericors. Ad ipsum ergo tota mente contriti cordis ejulatione curramus, ab ipso ereptionis nostrae solatia postulemus, qui quoniam benignus et mitis est, si nos a malis nostris emendatos sua viderit mandata diligere, et hic potens est nos ab hoste defendere, et in futuro aeterna nobis gaudia praeparare 1). In his vero tantis tribulationibus, quoniam quo saevior est dimicatio, eo major ductorum ac militum cooperatio virtusque in acie requiritur, constituimus, Venerabiles Fratres , in nostrum Sanctaeque Romanae Ecclesiae Senatum hodierna die ad Dei gloriam et Ecclesiae utilitatem sex praestantissimos viros cooptare, scili­cet Venerabiles Fratres Petrum Gianelli Archiepiscopum Sardianum Congrega­tionis Concilii Secretarium, Miecislaum Ledochowski Archiepiscopum Gnesnensem et Posnaniensem, Johannem Mac-Closkey Archiepiscopum Neo-Eboracensem, Hen- ricum Eduardum Manning Archiepiscopum Westmonasteriensem, Victorem Augustum Dechamps Archiepiscopum Mechliniensem, et Dilectum Filium Dominicum Barto- lini Protonotarium Apostolicum Congregationis Sacrorum Rituum Secretarium, qui omnes profecto, sive Episcopali munere magna cum laude zeli, fortitudinis, pru­dentiae doctrinaeque gesto, sive gravissimis in tuenda Ecclesiae causa persecutioni­bus singulari virtutis et invicti animi exemplo toleratis, sive in hac Urbe sedula diuturna probatissima opera Sedi Apostolicae navata, hac honoris amplitudine sese dignos exhibuerunt. Qua in re illud Nobis jucundissimum est, quod nobilissimis *) *) S. Gregorius M.

Next

/
Thumbnails
Contents