A Győri Püspökség Körlevelei, 1875

Tartalomjegyzék

47 etiam Ecclesiis, ex quibus sacrorum Antistites elegimus et exornamus, certum ac sincerum amoris ac studii testimonium praebere possimus. Praeter autem hos sex memoratos Cardinales, ad Omnipotentis Dei gloriam creare intendimus alios quinque Cardinales, quos tamen justis ex causis in pectore reservamus, arbitrio nostro quandocumque evulgandos; ac si Sanctam hanc Sedem Deo disponente viduari contigerit, antequam ipsi evulgentur, litteris Nostro Testa­mento adjectis ii declarabuntur, eosdemque jus activae ac passivae electionis in Successore Nostro eligendo \robiscum habere Apostolicae Nostrae auctoritatis pleni­tudine volumus statuimus atque decernimus. Quid Vobis videtur? Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteros Cardinales : Petrum Gianelli, Miecislaum Ledochowski, Johannem Mac-Closkey, Ilenricum Manning, Victorem Dechamps, — Diaconum vero : Dominicum Bartolini cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. Alios autem quinque in pectore reservamus, prout supra expressimus evul­gandos, eosque jure supramemorato gaudere edicimus et confirmamus. In nomine Patris f et Filii + et Spiritus f Sancti. Arnen. Ope Eitterarum Circularium anni prioris Nr. NIV., pag. 82. in memoriam revocavi S. Rituum Congregationis decisionem, qua prohibetur, quominus SS. Via­ticum ad infirmos deferatur in vase, ctd aliud vasculum pro Oleo infirmorum ad­nexum sit. Quo decisioni huic promptum una ac facilius in tota mea Dioecesi pro­curarem obsequium, propriis expensis centum unice pro recondendo SS. Viatico de­stinatas fieri curavi pyxides, quas a me jam benedictas una cum parvulis corporalibus benedictis proxime ad 1)1). V.-A.-I)iaconos foraneos pro distributione inter paupe­riores Ecclesias dimittam. Pyxides tales haberi possunt apud artifices Viennenses Brix et Anders (Wien, Mariahilferstrasse Nr. 18.), quo proin DD. Parochos, quorum Ecclesiae hoc respectu Rubricarum praescriptis conformiter provisae haud essent, inviatos esse volo. Jaurini, die 30. Martii 1875. Nr. 803. Pyxides pro deferendo ad infirmos San­ctissimo. Erga requisitionem Excell. D. Praesidis Unionis S. Ladislai sub 10. m. curr. ad me directam in eorum, quos concernere possit, memoriam revoco illud dictae Unionis Statutum , vi cujus cavetur, ne alii ad eam pro obtinendo subsidio directi libelli supplices in favorabilem sumantur reflexionem, nisi qui via respectivi Ordinariatus et hujus commendatione suffulti ad dictam Unionem promoti fuerint. Jaurini, die 31. Martii 1875. Nr. 804. Recursus pro subsidio ad Unionem S. Ladislai qua via dirigendi?

Next

/
Thumbnails
Contents