A Győri Püspökség Körlevelei, 1875

Tartalomjegyzék

45 ritu, quem Ecclesiae dignitas postulat, sed id non patitur acerbitas temporum, quae tanta jam est, ut ne deplorandi quidem Ecclesiae mala facultatem liberam Nobis esse velle demonstret. Non miramur, quod qui veteri errore et odio ab Ecclesia dissident, id assequi praesumant, sed quod in hac misera Italia, in qua suprema veritatis Cathedra divina dispensatione est constituta, ii qui filii erant in Ecclesiae hostes conversi perniciem Ecclesiae ipsius, quae a ruina humanae societatis sejungi non potest, tum voluntate sua, tum externo impulsu permoti moliantur ac struant, id quidem dolenter et imo ex corde ingemiscimus. Ex hac molitione profluxere tot illi deplorabiles ausus, qui jura, libertatem, res et ministros Ecclesiae inique laeserunt, et quorum diuturno jam ex tempore spectatores ad vim propulsandam impares esse cogimur: profluit etiam et promovetur in dies malum illud longe gravissimum, quo nihil tot animabus et humanae societati funestius, corruptio scili­cet juventutis, qua corruptione ad praesentia mala in futuras etiam generationes propaganda contenditur. Omnibus enim institutis, quae ad juvenes erudiendos spe­ctant, ab Ecclesiae vigilantia in hoc Catholici Orbis centro subductis, juvenes a prima aetate, qua virtutis aut vitii semina tenaciter haerent, scholas civili potestati sub­jectas celebrare expresse coguntur, ubi eorum mentes et corda nulla fidei et reli­gionis ratione habita, juxta hujus saeculi placita et sapientiam informantur, cujus amarissimos fructus omnis nunc terra experitur. Cum porro ipsa pariter institutio eorum, qui in sortem Domini vocati sunt, tot regulis de ratione studiorum ad arbitrium impositis implicetur, magis magisque in dies arduum illis efficitur hoc curriculum emetiri; ideoque perpauci jam existunt, maxime post infaustam de militari delectu legem, qui in clerum possint adscribi. Quo autem luculentius pateant hostium nostrorum consilia, quaedam etiam nuper documenta prodiere, quibus animus additur presbyteris et inferioribus cleri­cis, qui Episcopis aliisque Praesulibus contumaces obsistant; iisque praesidii spes et tutelae proponitur adversus sententias et decreta, quae in eos forte latura sit episcopalis auctoritas. Quid plura? Ipsa divini verbi praedicatio et sermonum nostrorum evulgatio infestis actibus politicae potestatis percellitur: leges exhinc poenales denunciantur adversus eos, qui, sive typis, sive aliter verba a Nobis prolata, et acta hujus Apo- stolicae Sedis in vulgus ediderint, quoties in hisce ex eorum sententia, qui talia mi­nitantur, aliquid inesse videatur adversum civilibus institutis ac legibus. Scilicet per ejusmodi minas in aperto ponitur, quaenam mens et vis fuerit quibusdam legibus, quae simulata obsequii specie ad fucum faciendum fidelibus nostram libertatem et dignitatem tueri videbantur, et magis magisque ostenditur, quam necessaria sit Nobis suprema ac plena potestas nullius ditioni aut arbitrio obnoxia, qualem divina Provi­dentia Romanis Pontificibus contulit, ad spirituale ministerium in universo orbe expedite ac libere exercendum. Interim comminatio illa eo intendit, ut supremi veritatis Magistri vox ipsa comprimatur ac late manare non possit, vox quae divino jure ad commune societa­tis bonum in universum orbem emittitur, quaeque circumscribi aut cohiberi non potest, quin etiam omnium fidelium jura violentur. Cogitent, qui Ecclesiam tantae

Next

/
Thumbnails
Contents