A Győri Püspökség Körlevelei, 1875
Tartalomjegyzék
8 Nr. 4. De jejunio quadragesi- mali. Dispositionem meam relate ad observationem jejunii quadragesimalis in Litteris meis Circularibus de anno 1871. Nr. II. publicatam pro hoc quoque anno valere per praesentes declaro, salva alias concessa 1)1). Parochis facultate propter specialia nefors fidelium suorum adjuncta pro alia, quae magis salutaris videretur, dispositione ad me recurrendi. Jaurini, die 1. Januarii 1875. Nr. 5. Concursus pro beneficio pa- rochiali Veperd. Beneficium parochiale in Veperd, per translationem I). Josephi Tuboly ad beneficium Yölcse, de jure et facto vacans, alias Patronatui Celsissimi D. Nicolai Principis Esterházy de Galantha obnoxium, hisce concursui publico expono, hujus terminum in 15. affuturi mensis Februarii defigendo. Jaurini, die 1. Januarii 1875. Nr. fi. Terminus asservandorum examinum pro-eynoda- lium. Examen pro-synodale vernale hoc, quem incepimus, anno diebus 11. et 12. Maji, autumnale vero diebus 21. et 22. Septembris instituendum esse, ad publicam hisce perfero notitiam. Jaurini, die 1. Januarii 1875. Nr. 7. Ephemerides „Das Recht“ commendantur. Ephemerides sub nomine ,,l)as liecht“ Posonii editas et pro re Ecclesiae catholicae strenue dimicantes Yen. Cleri Curati, ejus praesertim inter fideles labii germanici animarum curam gerentis, favoribus non possum non specialius commendare. Pretium praenumerationis, pro integro anno in 11 finis, pro semestri in 5 fl. et 75 xr. defixum, Posonium ad Administrationen! earundem ephemeridum (Pozsony, Apponyi-utcza 10. szám) dirigendum est. Jaurini, die 1. Januarii 1875. Joamies m. p., Episcopus.