A Győri Püspökség Körlevelei, 1873
7 scopatus commemoratarum regionum non minus quam ceterarum; quarum Antistites succincti lumbos in veritate et induti loricam iustitiae et huic Petri cathedrae devinctissimi nullis territi periculis, nullis aerumnis deiecti, sive singillatim sive coniun- ctim, voce, scripto, expostulationibus, pastoralibus litteris,Ecclesiae, Sanctaehuius Sedis, suaque sacra iura fortiter alacriterque propugnant una cum Clero et populo suo fideli; ac iniustam vim cohibent, calumnias refellunt, insidias detegunt, frangunt impiorum audaciam, veritatis lucem omnibus ostendunt, confirmant honestos, compactaeque imitatis robur opponunt hostium undique irrumpentium incursui, Nobisque tot Ecclesiae malis afflictis iucundissimum solatium exhibent et potens auxilium. Quod certe validius etiam evadet, si vincula fidei et caritatis, quibus mentes iunguntur et affectus, arctiora quotidie et contentiora fieri curentur. Ei porro rei assequendae nemo peropportunum non censeat, ut qui Metropolitica auctoritate ecclesiasticis praesunt provinciis, cum Suffraganeis suis, meliori, qua per adiuncta temporum fieri possit, ratione consilia conferant, per quae se invicem omnes in eadem mente eademque sententia obstringant et confirment, et ad difficile certamen contra impietatis ausus efficacius obeundum unanimi nisu se comparent. Visitavit profecto nos Dominus, Venerabiles Fratres, in gladio suo duro et grandi et forti; ascenditque fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit. Sed numquid in aeternum proiiciet Deus, aut non apponet, ut complacitior sit adhuc? Absit: non enim obliviscitur misereri Dominus, nec continet in ira misericordias suas; sed qui multus est ad ignoscendum, ac propitiatur invocantibus eum in veritate, effundet in nos divitias misericordiae suae. Divinam iram acceptabili hoc Dominici adventus tempore placare studeamus; Regique pacifico, qui proxime venturus est, ut pacem annunciet hominibus bonae voluntatis, in novitate vitae ambulantes humiliter occurramus. Iustus et misericors Deus, cujus arcana dispositione nati sumus videre contritionem populi nostri et contritionem civitatis sanctae, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum, Ipse inclinet aurem suam et audiat; aperiat oculos suos et videat desolationem nostram et civitatem, super quam invocatum est nomen Eius. Annus proxime elapsus luctuoso nobis exitum suum notavit eventu, cujus moestum ad Ven. Clerum Dioecesanum ago nuncium. Die quippe 29. Decembris ejusdem anni Ulmus ac Iimus D. Sigismundus Deáky consecratus Episcopus Caesa- ropolitanus, Abbas SS. Apostolorum Petri et Pauli de Iváes, Suae Sanctitatis Summi Pontificis Praelatus Domesticus. Capituli Catii. E. Jaur. Praepositus Major ac Canonicus. Suae C. et R. Ap. Majestatis Consiliarius, SS. Theologiae Doctor Collegiatus, Academiae Scientiarum Hungaricae Membrum Honorarium, S. Sedis Cons. Assessor, Sacerdos jubilaris, post brevem infirmitatem ac suscepta moribundorum Sacramenta humanis rebus ereptus est anno aetatis suae 78., Sacerdotii 55., episcopalis dignitaNr. 188. Obitus Sigis- mundi Deáky Eppi cons. et Capit. C. E. J. Praepositi Majoris.