A Győri Püspökség Körlevelei, 1872

8 Nr. 237. Expensae Circularium litterarum a. 1871. Expensas typi literarum Circularium anni 1871., quarum ult. Nrus, Conspectum piarum symbolarum pro anno 1871. collectarum exhibens, propter tardius horsum perlatas e non­nullis parochiis symbolas proximis his diebus solum dimitti poterit, pro qualibet Eccle­sia parochiali cum 1 fl. 60 xr. computatas, DD. Vice-Archi-Diaconi e peculiis Eccle­siarum Districtualium, demptis iis, quae nulla vel nimis exigua dotatione gaudent, de­sumere et usque finem affuturi mensis Februarii a. curr. ad Cancellariam Officii mei Dioecesani transponere velint. Jaurini, die 22. Januarii 1872. Nr. 252. Obitus Joannis Téglás et concursus pro parochia Kába-Patona. Dje 25. m. curr. post pie suscepta moribundorum Sacramenta diuturni morbi doloribus confectus ad aeternitatem migravit D. Joannes Téglás, parochus Rába-Patonaensis anno aetatis suae 44., sacerdotii vero 16. Dum ejus animam piis fratrum ad aram suffragiis commendo, una beneficium parochiale Rába-Patonaense, quod in vivis tenuit, concursui expono, competituros inviando, ut libellos suos supplices Venerabili Ecclesiae meae Ca- thedralis Capitulo, cujus Patronatui dictum beneficium obnoxium est, inscribendos usque finem affuturi mensis Februarii a. curr. mihi exhibeant. Pestini, sub Regni Comitiis, die 27. Januarii 1872. Joannes m. p. Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents