A Győri Püspökség Körlevelei, 1872

Circulares Dioecesanae. A r. I. Venerabiles Fratres ac Filii in Christo Dilectissimi! Salvator noster Jesus Christus, in cujus sanctissimo nomine Vos omnes paterne saluto, animos discipulorum suorum erecturus, et ad supportandos evangelicae praedicationis la­bores, subeundaque pro vera fide certamina corroboraturus, asseclis suis promisit se omnibus diebus usque ad consummationem seculorum cum iis mansurum, imo manifeste provocavit illos, ut omnem animi trepidationem et formidinem deponerent, ingeminans: Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Quae equidem verba auribus militum Christi nunquam non insonuerant, iisdem nunquam non triumphales palmas pepererant. Nec inter acerbissimas, quibus hodierno tempore impetitur Catholica Ecclesia, adgressiones est quidquam, quod tantopere erigeret animos nostros, quam illa divinae pietatis dignatio. Viva enim fide tenemus, non esse nos, difficillimis his temporibus pro vera religione dimicantes, nobismet ipsis relictos, verum adesse nobis ipsum Dominum, qui animos nostros roborat et nobis quoque inclamat: Non turbetur cor vestrum. Dies esse malos, ardua ingruere tempora, hostes in dies augeri nemo negaverit. Quantis calumniis impetant veritatis osores Ecclesiam nostram, ejusque dignissimum vi­sibile Caput; quanta impudentia et temeritate vellicare audeant doctrinam Ecclesiae quandoque etiam Judaei, Protestantes, aut his peiores eheu Catholici, qui principia nostra aut nunquam noverunt, aut aliquando in primis rudimentis cognita jam pridem oblivioni tradiderunt; quanta levitate et impietate intendant doctrinam aeque ac disci­plinam ecclesiasticam perficere, ut ajunt, ac reformare: omnes equidem propria, eaque lugubri novimus experientia. Inter hos inimicos ii sunt caeteris periculosiores, qui Ecclesiae sunt propiores. Intelligo hostes Ecclesiae illos, qui inter degeneres ipsius Ecclesiae filios contra propriam matrem parricidali furore desaeviunt, et juxta Apostolum1) velamen habentes malitiae libertatem, de nova, de exotica nescio qua libera Ecclesia somniantes, sibi jam omnia licere arbitrantur. Alii, ut simplicibus fucum faciant, se Catholicae Ecclesiae veteris asseclas mentiuntur, cum tamen sint proprie novi protestantes. Nihil his tam solemne, tamve acceptum, quam infrunito odio debacchari contra addictos Pon­Nr. 114. *) I. Petr. 2, 16. 1

Next

/
Thumbnails
Contents