A Győri Püspökség Körlevelei, 1871

5 STr. Venerabili Clero Curato Dioecesis Jaurinensis. Adpropinquant jam dies sacrae Quadragesimae, amarissimae Passionis Dominicae me­moria, quae in anni Ecclesiastici Circulo juxta S. Hilarium tamquam dies messis et vindemiae spiritualis merito censeri possunt propter fructuum et coelestium gratiarum abundantiam. „Sunt illi quadraginta dies, monente S. Carolo Borromaeo, quasi totius anni decima quaedam, quae in oblatione jejunii pro fidelium omnium salute Deo con­secratur.“ Salutare itaque est et justum, ut et de fructibus participare, et Deo, quod debemus, reddere tempore hoc acceptabili omnes connitamur. Pia mater Ecclesia ad obtinendum coelestis gloriae bravium nos stimulatura efficacius et accensura vehemen­tius, omnibus filiis suis assiduam Christi patientis memoriam varia virtutum imitatione recolendam proponit; singulis autem, qui per aetatem, valetudinem et labores sufferre id possunt, praeterea etiam quadraginta dierum jejunium. Agamus itaque Dilectissimi, ut intentionibus Sanctae Matris Ecclesiae respondeamus, tum nos prae caeteris, tum ii, quos Divinae bonitatis dignatio pastorali nostrae manuductioni subordinavit. Nostrum erit praescriptis Ecclesiae nos exemplariter conformare, mentem Ecclesiae exponere, pietatis opera et devotiones quadragesimales secundum locorum usum et consvetudinem alacri pioque animo peragere et zelose frequentare. Quo populum fidelem in hac tem­porum iniquitate ad utiliter recolendam sacratissimae Passionis Domini memoriam mo­verem et instruerem, Literas Pastorales ad eum dedi, quas his Circularibus adjectas eidem Dominica Quinquagesimae ex ambone publicabunt DD. Curati. Quoad jejunium autem sub Sacra Quadragesima haec erunt observanda. Si qui DD. Curatorum, pro se vel suis domesticis dispensatione in esu carnium indiguerint, ad me se convertant, allatis alioquin rationibus canonice sufficientibus. Dispensandi tamen in esu carnium et usu pinguedinis suillae minime putent se ab alia jejunii lege, quae unam nonnisi in die refectionem admittit, solutos esse. Quoad fideles autem facultatem do DD. Curatis cum fidelibus singulis et petentibus in esu carnium et usu pinguedinis suillae usque feriam VI. ante Dominicam Passionis, vel urgentibus rationibus etiam usque feriam VI. ante Dominicam Palmarum ita dispensandi, ut feriis nihilominus IV., VI. et Sabbatis jejunii legem plene observare teneantur, aliis autem hebdomadae diebus, dum nempe carne vi dispensationis uti illis concessum est, in recompensationem quo­tidie absolvant quinque Pater et Ave in honorem Quinque Sacratissimorum Vulnerum Domini. E meis Literis Pastoralibus intelligent DD. Curati populo fideli hanc obtinen­dae dispensationis spem per me jam factam haberi. Nihil itaque jam ultro fieri debe­2 Nr. 285. De Sacra Quadrage­sima.

Next

/
Thumbnails
Contents