A Győri Püspökség Körlevelei, 1871
6 Nr. 286. Festum S. Josephi sub ritu duplici I. cl. celebrandum. Nr. 287. Concursus pro vacante parochia Záriny. Nr. 288. Prosynodalium examinum terminus* Nr. 289. Pretium Circularium anni elapsi. bit, minime autem integrum est, toti Communitati dispensationem in genere dare, sed tantum, sicut monitum est, singulis pro ea ad DD. Curatos venientibus et petentibus. Charitas Domini Jesu Christi custodiat nos! Jaurini, Festo Purificationis B. M. Virginis 1871. Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa IX. precibus complurium ad Concilium Oecu- menicum Vaticanum I. Romae congregatorum Sacrorum Antistitum benigne annuendo die 8. Decembris 1870. Sanctum Josephum Patriarcham, Intemeratae Virginis Deiparae sponsum, totius Sanctae Ecclesiae Patronum solenni Decreto declaravit, festumque hujus Sancti in 19. Martii incidens, posthac in Urbe et Orbe sub ritu dupplici primae Classis absque tamen octava, habita ratione Quadragesimae, celebrari mandavit, quin eadem die festum, quod antea viguit, fori restituere voluisset. In hujus Decreti sequelam Directorium Officii sic corrigatur: Die 18. Martii sive Sabbato Vesperae dicantur de S. Josepho cum commemoratione Dominicae tantum. Die 19. sive Dominica IV. Quadragesimae: S. Josephi Sponsi B. Μ. V. C. dupl. I. Classis. Officium ut loco proprio notatur. In tertio Nocturno Lectioni octavae jungitur nona et dicuntur instar unius. 9 Lectio Homilia et Commemoratio Dominicae in Laudibus ac Missa propria, in qua Gloria, Tractus, Credo (ob Dominicam), ultimum Evangelium Dominicae. In secundis Vesperis commemoratio Dominicae, coi. alb. Die 20. Martii denique dicitur Officium et Missa de feria II. post Dominicam IV. Quadragesimae. Vesperae dicuntur de sequenti cum commemoratione feriae. Jaurini, die 28. Januarii 1871. Pro beneficio parochiali Zárányensi, quod per translationem D. Pauli Mörk ad parochiam Loókensem vacans redditum est, praesentibus concursum, usque finem futuri mensis Februarii duraturum cum eo hisce publico, ut competituri eousque libellos supplices, Celsiss. Principi Nicolao Esterházy de Galantha ceu Patrono inscriptos Officio Dioece- sano submittere non omittant. Jaurini, die 28. Januarii 1871. Terminum asservandorum hoc anno examinum prosynodalium, signanter vernalium in 9. et 10. Maji, autumnalium vero in 12. et 13. Septembris defigo, et in alterutro horum pertentari volentes una invio, ut desiderium suum eatenus horsum tempestive insinuare meminerint. Jaurini, die 28. Januarii 1871. Literarum Circularium typis impressarum et anno superiore ad Clerum Dioecesanum dimissarum pretium cum 1 fi. et 60 xr. erit a singulo exemplo dependendum; quod equidem DD. Vice-Archi-Diaconi a singulis solvendo paribus Ecclesiis, ne typographus promerita mercede justo serius carere cogatur, ocyus colligere et ad Officium Dioecesanum submittere velint, ulteriorem eatenus admonitionem haud exspectantes. Jaurini, die 28. Januarii 1871.