A Győri Püspökség Körlevelei, 1871
3 futura messis et merces.“ 4) Imo licet paucissimi veniant ad scholas vel Ecclesias nostras verbi Dei audiendi et cultus divini frequentandi causa, nos nihilominus, ad exemplum plurimorum Sanctorum, seduli simus in iis, quae ad nostrum munus pertinent, peragendis. „Sicut enim aquarum venae, etsi nullus veniat aquatum, manant tamen; et fontes, quamvis hauriat nemo, mittunt scaturigines: ita nos verbum Dei praedicare debemus, etiamsi pauci illud audiant et convertantur.“ (Chryst. Homil. de Lazaro etDivit.) Nostrum est, in illius Sanctissimo nomine laxare retia nostra. Ille denique consolabitur nos, si quando pro Ipso legatione fungentes mundi odio et convitiis impetamur. „Beati estis, inquit Ille, cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me; gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis.“ 5) Non est discipulus super Magistrum. Calicem Ejus bibemus. Qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patientur. Caeterum. Dilectissimi, expendamus, plane nihil esse mirandum si malignantium linquae, quae nec ipsum Deum impetere reformidant, si inquam horum convitia nos miseros mortales multis defectibus oneratos adgrediantur. Aequo animo audienda sunt haec ob Christum convitia, et ad evangelisandum vadentibus nobis contemnendus est ille contemptus. Itaque Venerabiles Fratres ac Filii in Christo Dilectissimi, in sanctissimo nomine Jesu, mente jam pacata, deinceps quoque laboremus. Adorandum hoc nomen, in via peregrinationis nostrae erit nobis lux, et in admirabili ejus lumine honeste ambulabimus omnibus diebus vitae nostrae, abjicientes opera tenebrarum et induentes arma lucis. Erit nobis cibus confortans, quotiescunque enim hujus nominis recordamur, toties confortamur. Erit medicina contra omnes animi tristitias, moerores ac torpores. Erit scutum et murus contra omnes peccatorum tentationes, quae inbeeilles mentes nostras pulsare solent. Orate, Dilectissimi, ut protectione SS. nominis Jesu digni inveniamur. Gratia Ejusdem Domini nostri sit cum omnibus vobis. Arnen. Jaurini, in festo Sanctissimi nominis Jesu in 15. mensis Januarii incidente. Anno 1871. Ex omnibus Coronis Districtualibus, post occupationem Urbis Romae asservatis, venerunt ad me, via Protocolli. declarationes, quibus Hon. Clerus Curatus manifestare properat: sua sensa in omnibus concordare cum iis, quae de hoc lugubri eventu Ipse in Circularibus meis Dioecesanis de 25. Septembris 1870. Honor. Clero meo significavi. Has filialis erga Pontificem Maximum pietatis, adhaesionis, obedientiae et condolentiae contestationes, comitibus meis ac Ven. Capituli Jaurinensis votis, unius epistolae compendio, via Excell. Nunciaturae Vindobonensis Sanctissimo Patri reverentissime nuntiavi. Eadem occasione transposui ad aei'arium Ejusdem omnes symbolas, quas usque finem proxime elapsi anni in Dioesesi ista collegimus. Haec pro congrua notitia. Jaurini, die 15. Jan. 1871. 4) Hom. 18. in Joannem. — 5) Math. 5. 11. 12. Nr. 187. Sensa Cleri de occupatione Status Pontificii.