A Győri Püspökség Körlevelei, 1871

2 In medio calamitatum istarum quis erit adjutor noster, nisi Jesus Christus ? Ille confortabit sua sancta gratia eum , quem in persona Beati Petri Ecclesiae suae in terris praefecit, quo idem in medio populi ad perpetranda sacrilegia misere se­ducti erecto animo consistens oculosque suos ad montes levans, — iniquis usurpationibus se opponere, juraque ac libertatem Ecclesiae vindicare valeat, nostris alioquin imo totius catholici orbis quoque orationibus ad Deum jugiter fusis fulciendus. Ille porro, qui nos mites et corde humiles esse voluit et gladium in vaginam reponi praecepit, Ille inquam inclamabit superbis triumphatoribus: Non procedetis amplius, et hic confringetis tumen­tes fluctus vestros. *) Ille expugnare et potentiae suae brachio conterere, denique humi­liare novit arrogantiam victorum , et auferre velamen ambitionis de corde eorum, quo ii tandem suum etiam fastum et vindictae studium vincendo, nobiliorem de se ipsis victoriam reportent, memores, fortunam belli esse aleae plenam, judiciumque sine mise- ricodia fieri illi, qui non facit misericordiam. Triumphator nobilis, Jesu Christe, dic, quaesumus, pugnantibus: Pax vobis! Illum quaerant, et certo etiam invenient, piae lachrymae viduarum, pupillorum et quorumvis derelictorum ac adflictorum. Et erit iis protector in hac tribulatione, ut sanctae consolationis dulcedinem ex Eo cuncti percipiant. Illum implorabimus etiam nos , ut succendat mentes nostras suae charitatis sti­mulis, quo odio habentes omnem viam iniquam, Ei cunctis diebus vitae nostrae mundo corde et casto corpore servire valeamus. Sit adjutor noster per decursum anni istius, quo verbi Dei assidua praedicatione, parvulorum institutione, Sacramentorum administra- tione, sacratiore vita sacerdotali simus omnino lux mundi, sal terrae, simus populo sancto Dei in aedificationem et non in destructionem. Ille mitigabit tristitiam animi nostri ex eo ortam, quod non semper videamus conatibus nostris optatos respondere fructus. Mente enim volventes verba Evangelii Dominici, mox inveniemus, nobis conscientiose laborandum esse, caetera Divinae pro­videntiae relinquenda. Dictum est: „Curam illius habe, et quodcunque supererogaveris reddam tibi“, non autem dictum: cura vel sana; nam qui curat et sanat, Deus est. Si omnia fecit, ut sanaret, peregit medicus partes suas. „Plus omnibus laboravi“ ait Aposto­lus ad Corinthios, non autem: plus omnibus profui, aut plus omnibus fructificavi, quia unusquisque secundum suum laborem accipiet mercedem , non secundum proventum; et ob hoc in laboribus potius, quam in proventibus gloriandum putavit idem dicens: „In laboribus plurimis.“ 2) Ager Ecclesiae, in quo excolendo desudamus, natura sua de coelo exigit auxilia. In hoc multum similis est terrae Palestinae, de qua in Deutoronomio legimus: „Terra ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua exivisti, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae: sed montosa est et campestris de coelo exspectans pluvias, quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem.“ 3) Nos itaque plantemus, nos rigemus, foecundantem autem benedictionis rorem, omneque incrementum de coelo exspectemus. Non dejiciamur animo. „Licet enim, ut observat S. Chrysostomus, jacto aequali semine ob auditorum ignaviam fructum non capiamus, perfecta tamen nobis est >) Job. 38. 11. 2) S. Bernardus de Consider. 1. 4. 3) Deut. 11. 10-12.

Next

/
Thumbnails
Contents