A Győri Püspökség Körlevelei, 1871

Circulares Dioecesanae. Λ »·. Λ. Venerabiles Fratres ac Filii in Christo Dilectissimi! Laudemus et superexaltemus Sanctissimum nomen Jesu, in quo annum proxime laben- tem concludere et novum inchoare ineffabilis Dei nobis concessit benignitas. Animo equidem non parum trepidante et ob ingruentia undique mala multum anxio, fiducia tamen in Deum locata pleno, processimus in via peregrinationis nostrae. Incolumes adtigimus anni finem, grato pectore cecinimus laudes Deo, et ut illius mise­ricordia etiam per decursum novi istius anni super nos fiat, cernui rogavimus. Et merito quidem; nisi enim ipsius misericordia vigilasset et actutum vigilaret pro nobis, infausti turbarum auctores, ima summis miscentes, et quasi jam contra coelum dimicare parati, ipsum Dei opus, si fieri posset, annihilassent. Infelicibus eventibus jam vix modus, vix finis. Inchoati elapso anno continuantur in novo, et sua insolita jam infamia, jam atro­citate meliorum corda acerbissimo moerore replent. Inter mala, quae proximo anno mundum afflixerunt, pro Ecclesia Catholica nullum probrosius juxta ac atrocius esse poterat, quam iniquissima illa ac sacrilega Urbis sanctae totiusque patrimonii S. Petri occupatio Italorum armis perfecta. Armis non Sa- a racenorum, non haereticorum, non alienigenorum, sed Italorum, qui tamen catholico no­mine censentur. Italorum inquam, qui tamen Sedem Apostolicam ejusque proprietatem, etiam qua Italici nominis gloriam ac coruscantem coronam, vel soli contra omnes , si oportuisset, defendere, Pontificem Maximum ejusque in regenda sancta Dei Ecclesia libertatem contra impetitiones undeunde venientes propugnare debuissent. Ipsi, quorum majores Orbem olim Urbi subjugarunt, nunc turpi facinore Urbem Orbi fecerunt para­bolam. Haec in meridie. Sed nec in Occidente laetior se oculis offert rerum facies. Internecini belli furor populos absorbere pergit. Regiones alias florentissimae in vastum quoddam coemeterium conversae; urbes, pagi in bustum redacti; viduae, orphani sine consolatione; incolae sine tecto sine alimentis. In dedecus et obprobrium Christiani nominis cedunt ista. Nam qui se puram Christi religionem tenere plenis buccis clamitant, en barbaris crude­liores sunt: qui gloriabundi et elato supercilio persvadere voluerant mundo se esse, qui facem scientiarum, culturae, humanitatis et civilisationis caeteris gentibus praeferant, hi inquam faces has in taedas sepulchrales converterunt. Exulat nimirum e cordibus cha- litas Jesu Christi. Alibi locorum si non proelia, certe opiniones proeliorum. Accedunt denique his, haereditatis instar, quae in nobis et circa nos in perfectioris vitae clericalis studio, explendisque muneris nostri pastoralis partibus nobis fere ubique se opponunt. 1 Nr. 166. ►

Next

/
Thumbnails
Contents