A Győri Püspökség Körlevelei, 1870

36 solvas, iisdemque Apostolica item auctoritate Nostra concedas, ut singulis feriis sextis et pervigiliis infra annum salubria adhibere condimenta quaecunque, quibus tamen in unica comestione jejunii diebus uti fas erit. Hanc praeterea facultatem ad Septennium pariter omnibus et singulis Hungáriáé Sacrorum Antistitibus, ac Nullius Dioecesis Prae­sulibus de eadem Apostolica auctoritate pro suae cujusque Dioecesis fidelibus imperti­mus, ideoque Tibi, Venerabilis Frater, mandamus, ut singulis praefati regni Archiepi- scopis, Episcopis, ac Praesulibus Nullius Dioecesis praesentium Litterarum Nostrarum exemplar manu tua subscriptum et obsignatum transmittas. Durante autem Septennio Tibi, Venerabilis Frater, ceterisque Sacrorum Antistitibus ac Praesulibus supradictis praecipimus, ut singulis annis quisque in sua Dioecesi supradictum indultum ad annum pro fidelibus Dioecesis suae duraturum promulget, atque in singulis hujus modi promul­gationibus delegatae cuique ad id Aplicae auctoritatis mentio fiat. — Te autem Vene­rabilis Frater, ceterosque Venerabiles Fratres Archiepiscopos et Episcopos, ac dilectos filios Praesules memoratos in Domino hortamur, ut moneant fideles suae curae concre­ditos hanc Sanctae Sedis indulgentiam ac benignitatem aliquo pietatis opere, et aliqua in pauperes eleemosyna rependere. Haec concedimus et elai’gimur, volumus, ac jube­mus, non obstantibus quamvis speciali atque individua mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscunque. Praecipimus demum, ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu tua subscriptis et obsignatis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die VI. Maji MDCCCLXX. Pontificatus Nostri Anno Vigesimo quarto Pro Domino Card. Paracciani-Clarelli F. Profili Substitutus. Venerabili Fratri Joanni Archiepiscopo Strigoniensi. Concordat cum Originali. Romae, die 15. Maji 1870. Joannes Simor m. p. A.- Episcopus Strigoniensis et Primas Hungáriáé. (L. S.)-Cjx Apostoliéi hujus Brevis tenoribus intelligere pronum est, Archi-Episcopis et Epi­scopis Hungáriáé dupplicem, ad septennium duraturam, potestatem factam esse, nimirum l-o omnes et singulos suarum Dioecesium fideles ab abstinentia carnium diebus Sabbati per annum Auctoritate Apostolica absolvendi; — insuper 2-o feriis sextis per annum, Festorum item pervigiliis, in quibus lex jejunii obligat, itidem omnibus et singulis fide­libus usum salubrium cibi condimentorum quorumcunque, modo inferius circumscribendo, pari auctoritate concedendi. Vigore itaque delegatae mihi per praelaudatum Apostolicum Breve potestatis omnes et singulos Dioecesis meae fideles, huc intellectis etiam omnibus presbyteris se- cularibus, ab abstinentia carnium diebus Sabbati per annum (seu extra quatuor tempora et S. Quadragesimam) iis tamen ad exigentiam Apostoliéi Rescripti exceptis, in quibus ob vigiliam subsequentis festi jejunium observandum est, absolvo, eademque Apostolica Auctoritate indulgeo, ut feriis sextis itidem per annum, nec non in festorum vigiliis, je­junio consecratis, in condiendis cibis quamcunque pinguedinem modo inferius exhibendo adhibere valeant.

Next

/
Thumbnails
Contents