A Győri Püspökség Körlevelei, 1870

Hanc autem pro uno anno valituram, ac deinceps singulis per septennium de novo concedendam relaxationem atque indulgentiam Dominica IV. post Pentecosten in omnibus parochialibus, iisque filialibus Ecclesiis, in quibus cultus divinus parochialis de more persolvitur, fideli populo ex ambone denunciandam ac promulgandam dispono, qua in promulgatione sequentia attendantur ac sollicite observentur oportet: 1- o Exponantur, quae in capite praesentium breviter indigitantur, motiva, illa nempe, quibus Praesules inducti fuere ad hanc relaxationis gratiam apud S. Sedem Apostolicam sollicitandam. 2- 0 Clare proponatur praeceptum abstinentiae diebus Sabbati per annum non abrogatum, sed relaxatum duntaxat esse, atque ideo fidelium neminem impediri, quomi­nus, si velit, praeceptum abstinentiae ab esu carnium posthac quoque adimplere possit; absolutionis a praecepto eam esse vim, ut ii, qui posthac diebus Sabbati carnibus ves­centur, haud peccent, dum e contrario, qui ab iis deinceps etiam abstinebunt, meritum quoque acquirant. 3- io Relaxationis et indulgentiae tenores clare proponantur et explicentur, nimi­rum relaxationem praecepti extendi ad omnes et solos dies Sabbati per annum, idest licitum esse carnibus vesci omnibus Sabbatis, iis tamen exceptis, in quae incidit vigilia, quae jejunio consecrata est, alicujus sequentium festorum, nempe Nativitatis D. N. J. Christi, Pentecostes, SS. Apostolorum Petri et Pauli, Assumptionis in coelos B. Μ. V. et Omnium Sanctorum, exceptis item Sabbatis quatuor temporum et S. Quadragesimae. InSuper usum cujuslibet pinguedinis licitum esse omnibus feriis sextis, praeterquam qua­tuor temporum et S. Quadragesimae, ita tamen, ut illis feriis sextis, in quibus ob vigiliam alicujus praememoratorum festorum aut secus, nempe in Adventu, jejunii lex observanda est, usus pinguedinis sive anserinae sive suillae in unica solum refectione indulgeatur. Itidem nonnisi unicus usus pinguedinis suillae vel anserinae licitus est etiam tunc, si jejunium vigiliae in aliam hebdomadae diem incidat. 4- to Edoceantur fideles, hanc relaxationem et indulgentiam ad jejunium qua­tuor temporum et S. Quadragesimae non extendi, atque ratione abstinentiae quadragesi- malis speciales, quolibet anno edi solitos, Dioecesanos ordines observandos venire. Denique 5- 0 Mandato Apostolico conformiter moneantur fideles, ut hanc, cujus participes facti sunt, S. Sedis Apostolicae indulgentiam ac benignitatem aliquo pietatis opere et aliqua in pauperes eleemosyna rependere satagant. Formula publicationis, quae sola sine additamentis perlegenda erit, vernacula lingva inferius sequitur. Quae ultro in Apostolico Rescripto continentur, ea ad notitiam duntaxat per­tinent DD. Curatorum, qui probe norunt, dubitandum non esse, quin elapso Septennio S. Sedes Apostolica parem indulgentiam, paremque benignitatem Ecclesiae Catholicae in Hungária filiis impertitura sit. Denique declaro, quod absolutio a carnibus Sabbatis per annum, et concessio usus pinguedinis cujuslibet feriis sextis per annum, atque in festorum Vigiliis ad Regu­lares quoque utriusque sexus extendatur, illis tamen Religiosis virorum aut Sanctimonia­lium Communitatibus exceptis, quae vi specialium sui Ordinis Constitutionum, non so­lius praecepti ecclesiastici, ad abstinentiam aut plane jejunium praedictis diebus, sive toto anno, sive per aliquam ejus partem obligantur; Breve enim Apostolicum praece­9* 37

Next

/
Thumbnails
Contents