A Győri Püspökség Körlevelei, 1869
5 JVr. II.-tvem Ecclesiae et Patriae utilem faciemus, dum ea, quae legum novellarium de institutione populari nuperrime latarum capite 3-o continentur, effectui mancipamus. Hunc in finem cum his Circularibus transpono ad V. Clerum Curatum Literas meas ad fidelem populum directas comite punctatione, juxta quam Consessus parochiales seu Repraesentatio coetus catholici, §. 11. superius adtactae legis memorata, conscribi et coadunari debebit. Literae hae post Sacrum Sermonem publicentur, et defigatur dies, qua electio praesuscipietur. Consultum autem erit in creando Consessu Parochiali consilio Vice- Archi-Diaconi Districtualis uti. Sed et Inclyti Patroni Ecclesiaram provocandi erunt et requirendi, ut actui huic interveniant. Ab adjunctis denique locorum pendeat, utrum Consessus tales proxima aliqua Dominica coadunentur, vel vero actus hic potius ad illud tempus relegetur, ubi Repraesentantes pro Comitiis jam electi, et animi fidelium nunc multum agitati magis tranquilli fuerint. Coadunati Consessus sub praesidio Parochorum suorum invocato Spiritus Sancti auxilio in Sanctissimo Nomine Salvatoris nostri occipiant agere ea, nec alia, quae in adjecta hic punctatione tum quoad administrationem peculii, tum relate ad rem scholasticam illis agenda permittuntur. Nova haec administrationis peculii Ecclesiae et piarum fundationum coordinatio exigit, ut rerum ac jurium ad Ecclesiam pertinentium, piarum item fundationum nova fiat conscriptio seu inventatio. Agant itaque DD. Curati, ut usque finem mensis Maji a. c. inventatio haec ubique peragatur, et confecti instrumenti unum exemplar per Yice- Archi-Diaconum, Parochum, Patronum, Vice-Praesides Consessus Parochialis ac Curatores Ecclesiae subscribendum ad Ordinariatum transponatur. Vice-Archi-Diaconorum attentio in id specialius dirigatur, ut documenta ad evincendum statum activum Cassae pertinentia rite sint exarata et necessaria securitate provisa. Jaurini, die 2. Februarii 1869.-tiac ipsa occasione, sicut et alias, quando necessarium judicaverint, investigent iidem Vice-Archi-Diaconi omnes Matricás Parochiae, an ea, quae iis inferri debent, rite illata exislant. Jaurini, die 2. Februarii 1869. Iro congruo notitiae statu et debita observantia cum his Circularibus dimitto ad Venerabilem Clerum Curatum Litteras Pastorales Celsissimi ac Reverendissimi D. Principis Primatis Regni Hungáriáé de novarum legum Ecclesiam propius tangentium adplica- tione ad Clerum Dioecesis suae directas, quas complures VV. Antistitum Hungáriáé 2 Nr. 343. De creandis consessibus parochialibus. Nr. 344. De matricis. Nr. 345. Litterae Pastorales Principis Primatis Regni.