A Győri Püspökség Körlevelei, 1868

72 illi, quos Excelsum Regimen Patriae intendit, et Augustissimus Terrae Princeps sperat, fructus redundent, et religiosa prolium educatio nulli sane periculo exponatur. Ego certe nihil intentatum relinquam, quo scholae nostrae Catholicae omni moderatae exspectationi respondere pergant. Certe coadunandi propediem in singulis communitatibus consessus parochiales (egyházi községtanácsok), prout in punctatione Conferentiarum Episcopalium de Autonómia Catholicorum describuntur, rei scholarum nostrarum plurimum prodesse poterunt. Venio nunc ad leges de transitu editas seu ad normas, quas observare tenen­tur, qui religionem suam mutare cupiunt. Nova lex decimum octavum aetatis annum egressis, puellis etiam aetate hac minoribus, si in matrimonium elocentur, indulget re­ligionem, quam a teneriori aetate sequebantur, cum alia commutare. Ne tamen mutatio haec seu transitus ex una societate religiosa in aliam praecipiti animo fiat, praescribit, ut transire cupiens assumtis duobus testibus semel, iterumque post 14 — 30 dies apud Curionem suae Confessionis votum transeundi ad aliam societatem religiosam manifestet, et de hoc actu utraque vice testimonium petat, quod Curione testimonium tale dare re­nuente ipsi testes dare poterunt. Haec duo dein testimonia exhibet illius societatis re­ligiosae Curioni, in quam cooptari cupit. Hic tamen de facta cooptatione prioris, quam transiens dereliquit, societatis religiosae animarum pastorem edocere debet. Haec de omnibus sive a nobis deficientibus, sive ad nos conversis valent, et observari debent. Suapte intelligitur autem ad nos conversos non nisi accepta prius in rudimentis fidei sufficienti institutione posse ad professionem fidei Catholicae, usumque Sacramentorum accedere. De mixtis matrimoniis novellari lege complura disponuntur. Quoad promulga­tiones matrimonio praemitti solitas urgetur, ut ternam mixtorum connubiorum promul­gationem neutrius partis Curio audeat intermittere. Si autem alteriusutrius partis anima­rum pastor mixtum idgenus matrimonium promulgare renueret, duo testes dabunt testi­monium de eo, quod curio ille ad faciendas promulgationes provocatus fuerit. Qua testi­ficatione habita alterius partis curioni integrum erit matrimonio assistere. Alioquin quan­doque evenire poterunt casus, in quibus parochus catholicus promulgationem denegare debebit, e. g. si apostata sacerdos vel religiosus cum femina catholica matrimonium, quod utique ob impedimentum Ordinis et voti nullum esset, inire vellet. De prolium educatione statuitur, ut femellae matris, masculae patris religionem sequantur. Nos a catholicae Ecclesiae utriusque sexus prolium in catholica Religione educationem urgentis, secus autem passivam assistentiam ordinantis, qua non contentos abire sinentis dispositionibus et principiis recedere nec possumus nec volumus. Ency- clica Episcoporum Hungáriáé anno 1841 edita, decreta item Concilii Pi'ovinciae Strigo- niensis 1858 habiti pag. 41 doctrinam hanc, quae identidem relegatur, pluribus illustrant. Conventionem omnem contra dispositionem legis novellaris superius attactae de prolium educatione factam coram jure invalidam esse declarat eadem lex. Denique de Sanctificatione dierum festorum jam nunc adnotare cogor, legis novae §-o 19-o asseclas unius. Confessionis ab observatione festorum et rituum alterius Confessionis plane dispensari. Diebus tamen Dominicis omnes publici et non absolute necessari labores suspendendi sunt; pariter diebus festis cujuscunque Christianae Con-

Next

/
Thumbnails
Contents