A Győri Püspökség Körlevelei, 1868
73 fessionis circa Ecclesiam et sub processionibus in plateis omnia ea vitanda sunt, quibus Ecclesiasticus ritus turbaretur. Ceterum leges de his aliisve rebus Ecclesiam nostram propius concernentibus editas in textu originali, ubi eae authentica in forma prodiverint, DD. Curatoribus animarum annuneiare non intermittam. Unum adhuc est, quod jam nunc exponere debeo, — nempe ea legis dispositio , qua causae matrimoniales Christianorum in mixto matrimonio viventium, Actore semper forum Rei sequi coacto, a duobus foris cognoscentur, primo a foro Rei, dein a foro Actoris, partem Catholicam sententia fori Catholici, partem Acatholicam decisione judicii acatholici obligante. Evenire itaque poterit, ut acatholica parte ad novas nuptias transeunte pars catholica ad alias nuptias transire prohibeatur. Novum profecto argumentum haurire poterunt DD. Curatores animarum ex his legibus, quo Catholicos ab ineundis mixtis matrimoniis dehortentur. Deus confortet nos ad omne bonum! Jaurini, die 12. Decembris 1868. Cum matriculae Baptisatorum, Copulatorum et Defunctorum tum pro Ecclesia tum pro Statu publico, publicae fidei constituant documentum, conveniens est, ut eaedem aut lingua Ecclesiae seu latina, aut lingua Status publici seu hungarica exarentur. Mutatis itaque Patriae nostrae politicis adjunctis inductus, sed et desiderio plurimorum deferre volens praesentibus dispono, ut Matriculae Baptisatorum, Matrimonio junctorum et Defunctorum a die 1-a Januarii anni proximi 1869. lingua Status publici seu Hungarica ducantur. Sicubi autem, in specie in Communitatibus labii non hungarici, quoad usum bnguae hungaricae major difficultas occurreret, integrum erit DD. Curatis loco linguae Status publici linguam Ecclesiae seu latinam deinceps quoque adhibere. Jaurini, die 12. Decembris 1868. Nr. 3022. De matriculis. Articulo XXXI anni 1868 leges patriae usuram prohibentes abrogantur, et creditoribus ac debitoribus liber paciscendi campus relinquitur. Nos spiritui Ecclesiae nostrae conformius agemus, si ab elocatis Ecclesiarum et fundationum capitalibus nihil ultra pactatum tempore elocationis censum requisiverimus. Quoad elocanda autem capitalia Cynosurae instar inserviat: praeter 6 °/0 etiam onus tymbri aut contributionis debitorem manere debere, aequitatis ratione id postulante. Jaurini, die 12-a Decembris 1868. Nr. 3023. De usura. Societas S. Ladislai statum religionis Catholicae in Moldávia securiorem reddere cupiens pro spirituali emolumento Hungarorum Catholicorum ibi habitantium, et in proximo periculo amittendae fidei et Nationalitatis versantium, ad oras illas, servatis alioquin de Nr. 3024 De Missionibus in Moldávia. 17*