A Győri Püspökség Körlevelei, 1868

61 SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IX. LITTERAE APOSTOLICAE AD OMNES PROTESTANTES, ALIOSOIJE ACATHOLICOS. PIUS PP. IX. J am vos omnes noveritis, Nos licet immerentes ad hanc Petri Cathedram evectos, et iccirco supremo universae catholicae Ecclesiae regimini, et curae ab ipso Christo Do­mino Nobis divinitus commissae praepositos opportunum existimasse, omnes Venerabiles Fratres totius orbis Episcopos apud Nos vocare, et in Oecumenicum Concilium futuro anno concelebrandum cogere, ut cum eisdem Venerabilibus Fratribus in sollicitudinis Nostrae partem vocatis ea omnia consilia suscipere possimus, quae magis opportuna, ac necessaria sint, tum ad dissipandas tot pestiferorum errorum tenebras, qui cum summo animarum damno ubique in dies dominantur et debacchantur, tum ad quotidie magis constituendum, et amplificandum in Christianis populis vigilantiae Nostrae concreditis verae fidei, justitiae, veraeque Dei pacis regnum. Ac vehementer confisi arctissimo et amantissimo conjunctionis foedere, quo Nobis, et Apostolicae huic Sedi iidem Venera­biles Fratres mirifice obstricti sunt, qui nunquam intermiserunt omni supremi Nostri Pontificatus tempore splendidissima erga Nos, et eamdem Sedem fidei, amoris, et obser­vantiae testimonia praebere, ea profecto spe nitimur fore, ut veluti praeteritis saeculis alia generalia Concilia, ita etiam praesenti saeculo Concilium hoc Oecumenicum a Nobis indictum uberes laetissimosque, divina adspirante gratia, fructus emittat pro majore Dei gloria, ac sempiterna hominum salute. Itaque in hanc spem erecti, ac Domini Nostri Jesu Christi, qui pro universi humani generis salute tradidit animam suam, caritate excitati, et compulsi, haud pos­sumus, quin futuri Concilii occasione eos omnes Apostolicis ac paternis Nostris verbis alloquamur, qui etiamsi eumdem Christum Jesum veluti Redemptorem agnoscant, et in christiano nomine glorientur, tamen veram Christi fidem haud profitentur, neque catho­licae Ecclesiae communionem sequuntur. Atque id agimus, ut omni studio et caritate eos vel maxime moneamus, exhortemur, et obsecremus, ut serio considerare et animad­vertere velint, num ipsi viam ab eodem Christo Domino praescriptam sectentur, quae ad aeternam perducit salutem. Et quidem nemo inficiari ac dubitare potest, ipsum Christum Jesum, ut humanis omnibus generationibus redemptionis suae fructus appli­caret, suam hic in terris supra Petrum unicam aedificasse Ecclesiam, idest unam, san­ctam, catholicam, apostolicam, eique necessariam omnem contulisse potestatem, ut inte­grum inviolatumque custodiretur fidei depositum, ac eadem fides omnibus populis, gen­14*

Next

/
Thumbnails
Contents