A Győri Püspökség Körlevelei, 1868

62 tibus, nationibus traderetur, ut per baptisma omnes in mysticum suum corpus coopta­rentur liomines, et in ipsis semper servaretur, ac perficeretur illa nova vita gratiae, sine qua nemo potest unquam aeternam mereri et assequi vitam, utque eadem Ecclesia, quae mysticum suum constituit corpus, in sua propria natura semper stabilis et immota usque ad consummationem saeculi permaneret, vigeret, et omnibus filiis suis omnia salutis prae­sidia suppeditaret. Nunc vero qui accurate consideret, ac meditetur conditionem, in qua versantur variae, et inter se discrepantes religiosae societates sejunctae a catholica Ecclesia, quae a Christo Domino, ejusque Apostolis sine intermissione per legitimos sacros suos Pastores semper exercuit, et in praesentia etiam exercet divinam potestatem sibi ab ipso Domino traditam, vel facile sibi persuadere debebit, neque aliquam pecu­liarem, neque omnes simul conjunctas ex eisdem societatibus ullo modo constituere, et esse illam unam et catholicam Ecclesiam, quam Christus Dominus aedificavit, constituit, et esse voluit, neque membrum, aut partem ejusdem Ecclesiae ullo modo dici posse, quandoquidem sunt a catholica unitate visibiliter divisae. Cum enim ejusmodi societates careant viva illa, et a Deo constituta auctoritate, quae homines res fidei, morumque disciplinam praesertim docet, eosque dirigit, ac moderatur in iis omnibus, quae ad aeternam salutem pertinent, tum societates ipsae in suis doctrinis continenter variarunt, et haec mobilitas, ac instabilitas apud easdem societates nunquam cessat. Quisque vel facile intelligit, et clare aperteque noscit, id vel maxime adversari Ecclesiae a Christo Domino institutae, in qua veritas semper stabilis, nullique linquam immutationi obnoxia persistere debet, veluti depositum eidem Ecclesiae traditum integerrime custodiendum, pro cujus custodia Spiritus Sancti praesentia, auxiliumque ipsi Ecclesiae fuit perpetuo promissum. Nemo autem ignorat, ex hisce doctrinarum, et opinionum dissidiis socialia quoque oriri schismata, atque ex his originem habere innumerabiles communiones, et sectas, quae cum summo Christianae, civilisque reipublicae damno magis in dies pro­pagantur. Enimvero quicumque religionem veluti humanae societatis fundamentum co­gnoscit, non poterit non agnoscere, et fateri, quantam in civilem societatem vim ejusmodi principiorum, ac religiosarum societatum inter se pugnantium divisio, ac discrepantia exercuerit, et quam vehementer negatio auctoritatis a Deo constitutae ad humani intel­lectus persuasiones regendas, atque ad hominum tum in privata, tum in sociali vita actiones dirigendas excitaverit promoverit, et aluerit hos infelicissimos rerum, ac tem­porum motus, et perturbationes, quibus omnes fere populi miserandum in modum agi­tantur, et affliguntur. Quam obrem ii omnes, qui Ecclesiae catholicae unitatem et veritatem non tenent*), occasionem amplectantur hujus Concilii, quo Ecclesia Catholica, cui eorum Majores ad- scripti erant, novum intimae unitatis, et inexpugnabilis vitalis sui roboris exhibet argu­mentum, ac indigentiis eorum cordis respondentes ab eo statu se eripere studeant, in quo de sua propria salute securi esse non possunt. Nec desinant ferventissimas mise­rationum Domino offerre preces, ut divisionis murum disjiciat, errorum caliginem de­pellat eosque ad sinum sanctae Matris Ecclesiae reducat, in qua eorum Majores salutaria *) S. August Epist. 61. al. 223.

Next

/
Thumbnails
Contents