A Győri Püspökség Körlevelei, 1867

8 Pontifex defungantur: idque eo magis, quod si ullum unquam tempus idoneum est, quo patrum magistrorumque veritatis Petri ac Pauli sepulchra, fidelium animas illuminantia (uti ajebat Theodoretus) adire ac venerari deceat, atque delectet, hoc profecto est, quo festivitas celebrari debet, quae juxta verba S. Leonis Magni „praeter illam reverentiam, quam toto terrarum orbe promeruit, speciali et propria nostrae Urbis exultatione vene­randa est, ut ubi praecipuorum Apostolorum glorificatus est exitiis, ibi in die martyrii eorum sit laetitiae principatus Haec de meo munere erant Tibi, Amplissime Domine significanda; post haec nihil aliud mihi superest, nisi peculiares animi mei sensus ex corde testatos facere Ampl. Tuae, cui fausta omnia ac salutaria a Domino precor. Ampl. Tuae. Datum Romae ex S. Congregatione Concilii die 8. Decembris Immaculatae Deiparae Conceptioni sacra 1866. Uti Frater D. CARD.· CATARINI PRAEF. Petrus Archi-Episcopus Sardianus Pro-Secretarius. Joannes m. p. Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents