A Győri Püspökség Körlevelei, 1867

9 JTr. II. Quae in foro Archi-Abbatiali in prima instantia deciduntur causae matrimoniales et aliae ecclesiasticae, eae si appellantur aut apellari debeant, in secunda instantia ab Episcopo Jaurinensi revidentur et deciduntur, qui relate ad praedictas causas judex appellationum ad proximum decennium constitutus est ope subnexi Apostoliéi Brevis PIUS PP. IX. Ad futuram rei memoriam. Inter graves multiplicesque quibus distinemur Apo­stolici Ministerii curas, ad ea etiam animum intendimus, quae ad expediendum Ecclesia­sticorum judiciorum cursum maxime facere intelligimus. Cum itaque facultates judicandi bujus Sanctae Sedis nomine in secunda provocatione matrimoniales, aliasque Ecclesia­sticas causas, quas nonnullis Imperii Austriaci Antistitibus alias ad decennium largi,' fuimus, elapso jam fere tempore, ad quod eas concesseramus, in eo sint, ut vi suo desti­tuantur, ne exinde judicandarum causarum actio retardetur, buic difficultati mature occur­rere, atque, ut infrascriptum est, decernere constituimus. Itaque Auctoritate Nostra Apostolica tenore praesentium potestatem proximum tantum decennium duraturam facimus Venerabili Fratri Episcopo Jaurinensi pro tempore existenti, cujus vi, uti Delegatus ad boc, ab hac Sancta Sede Apostolica in secunda provocatione seu uti vocant instantia cum matrimoniales, tum alias ecclesiasticas causas, de quibus Abbas Monasterii S. Martini in Hungária, sive Abbatia illa vacante, illius Vicarius canonice electus, in prima instantia judicaverit, cognoscere, deque iis judicare queat, servatis tamen quod ad matrimoniales causas Constitutione fel. recor. Benedicti Papae XIV. Praedecessoris Nostri, cujus initium „Dei miseratione“ et quod ad alias ecclesiasticas causas iis omnibus, quae ex jure Cano­nico praescripta sunt. Volumus autem, atque mandamus, ut dictus Episcopus Jaurinensis in omnibus et singulis istorum judiciorum actis expressam, atque specificam mentionem faciat Delegationis Apostolicae, de qua supra. Haec constituimus, concedimus, mandamus, non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, aliisque speciali etiam, atque individua mentione dignis ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die XVIII. Decembris MDCCCLXVI. Pontificatus Nostri anno vicesimo primo. N. Cardinalis Paracciani Clarell m. p. (L. S.) Nr. 342. Episcopus Jaurinensis judex appellationum quoad causas matrimoniales et ecclesia­sticas in foro Archi-Abba- tiali decisas. Jaurini, die 24. Januarii 1867.-Dies curr. 20-ma fatalis accidit Vice-Archi-Diacono et Parocho Biikensi Joanni Kempf, qui illius hora vespertina decima ex ictu apoplectico repetente ad aeternitatem evocatus est. Obiit anno aetatis 67-mo, Sacerdotii 42-do, gesti parochialis muneris 35-to, cujus animae propitius sit Ille, cujus pretioso sanguine redempti sumus. Pro vacante Biikensi parochiali beneficio praesentibus concursum, usque 10-arn mensis Martii h. a. duraturum publico. Jaurini, die 24. Januarii 1867. Nr. 343. Obitus Vice- Archi-Diaeoni et Parochi Joannis Kempf, et concursus pro tento ab illo dum viveret beneficio paro­chiali Bükensi. 2

Next

/
Thumbnails
Contents