A Győri Püspökség Körlevelei, 1867
7 Perillustris ac Reverendissime Domine! Inter praecipuas gravioresque curas, quibus Apostolicum Summi Pontificis ministerium afficitur, ea jucundissima est, ut illustribus Christianae Religionis heroibus, quorum mors pretiosa fuerit in conspectu Domini, Sanctorum honorem, et publicum in Ecclesia cultum rite decernat. Porro, cunctis a Sacra Congregatione ritibus tuendis praeposita expletis actis juxta disciplinam ab Apostolicis Constitutionibus praescriptam, singulisque rationum momentis mature perpensis, Sanctissimus D. N. PIUS PAPA IX. in id consilii devenit, ut (quatenus tamen Omnipotentis dextera, prout sperare licet, impendentem arceat disperdatque tempestatem) mense Junio futuri anni 1867 duo semipublica habeat Consistoria. Iis vero peractis, Deo ac Deipara bene juvantibus, die 29. ejusdem mensis, qua festum quotannis agitur Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, ac insuper eodem tempore illud singulare eveniet, quod maxima laetitia recoletur centenaria memoria illius diei, qua Roma Sanctorum Principum glorioso est purpurata sanguine, in Sanctorum album solemni decreto referet Beatos Martyres, Confessores, ac Virgines, videlicet. 1. B. Josaphat Archiepiscopum Polcien Ruthenorum in Alba Russia, Martyrem; 2. B. Petrum d’Arbues ex Ordine Canonicorum Regularium S. Augustini, Hi- spaniarum Inquisitorem, et Canonicum Ecclesiae Metropolitanae Caesaraugustanae, Martyrem; 3. BB. novendecim Martyres Gorcomienses ad varios Ordines Regulares, ac etiam ad Clerum secularem pertinentes; 4. B. Paulum a Cruce, Confessorem, Fundatorem Congregationis Clericorum Excalceatorum S. Crucis et Passionis D. N. J. C.; 5. B. Leonardum a Portu Mauritio Confessorem, Missionarium Apostolicum, ex Ordine Minorum S. Francisci strictioris Observantiae; 6. B. Mariam Franciscam a quinque vulneribus Virginem Professam Tertii Ordinis S. Petri ab Alcantera in Ditione Neapolitana; 7. B. Germanam Cousin, Virginem Secularem in Dioecesi Tolosana; Itaque mihi, qui S. Consilio Tridentini Concilii interpreti ac vindici praefectus sum, a Sanctitate Sua ex majorum instituto mandatum est, ut sacris Catholici Orbis Antistitibus has darem literas, quibus laetissimum hujusmodi nuncium afferrem, unaque significarem, gratissimam eidem Sanctitati Suae rem facturos illos Episcopos, qui, dummodo ovibus sibi concreditis grave damnum non obveniat, nulloque alio peculiari ipsi distineantur impedimento, tempestive ad Almam hanc Urbem se se ferant memoratis semipublicis Consistoriis, tantaeque celebritati interfuturi. Enimvero Beatissimo Patri perjucundum erit videre fratres convenientes in unum simulque Sanctis hisce caelitibus in superna jam gloria receptis preces fundere, quibus iidem moti in tanto rerum civilium et maxime sacrarum discrimine et exitio victoriam de hoste maligno, et perennem tranquillitatem Ecclesiae militanti a Deo deprecentur et impetrent. Ceterum animadvertere oportet, hanc esse mentem Summi Pontificis, ut quicunque huc proficisci putaverint, perinde habeantur, ac si Romanum iter suscipiant, ut officio visitandi Sacra Apostolorum Limina ex praescripto sa. me. Sixti V. incip. „Romanus