A Győri Püspökség Körlevelei, 1867

5 3. Ligni focalis 4 currus a Dominio. 4. In aere parato. Pro schola Dominicali . 19 fl. 51 xr. Titulo didactri a Communitate . 34 fl. 12 xr. A Dominio . . . . 12 fl. 60 xr. Ex stola annua . . . 5 fl. — xr. Lingua institutionis est hungarica. Qui competituri sunt supplices suos, requisitis documentis instructos, atque pa­trono scholae Excellentissimo D. Joanni Comiti Cziráky de Eadem et Dénesfa inscriptos, usque 20. Februarii D. Vice-Archi-Diacono et parocho Biikensi exhibeant. Jaurini, die 6. Januarii 1867. itßte Sanctissimus Dominus Noster decreto die 25. Januarii 1848 dato, ubique locorum per­petuis luturis temporibus observando, statuit, ac jussit, neminem ad habitum in quo­cunque ordine, Congregatione, Societate Instituto, Monasterio, Domo, sive in iis emittan­tur vota solemnia, sive simplicia, esse admittendum absque testimonialibus litteris tum Ordinarii originis, tum etiam Ordinarii loci, in quo postulans post expletum decimum quintum annum aetatis suae ultra annum commoratus fuerit. Ordinariis autem nunquam liberum est, hujusmodi testimoniales litteras denegare, in eisdem tamen super singulis articulis, qui praedicto decreto indicantur, ea debent testari, quae ipsi ex conscientia affirmare posse judicaverint, postquam diligenter exquisierint etiam per secretas infor­mationes de postulantis qualitatibus. Qui in haereditariis Monarchiae Regnis ac Provinciis ad habitum ordinis cujus- dam admitti cupiunt, absque hujusmodi testimonialibus litteris, sicut oportet, non reci­piuntur, ac ideo tales ab Ordinariatu concernente deposcunt. Ut igitur DD. Curati, ceterique qui abhinc circa qualitates alicujus candidati vel postulantis rogati fuerint, sciant ad quae attendere, quaeve referre debeant, quin sin­gulis vicibus praedictum decretum pro eorum usu transcribendum sit, juvat verba ipsa Apostolicae Constitutionis proferre. Debent itaque Ordinarii in litteris testimonialibus ex mandato Summi Pontificis referre de postulantis natalibus, aetate, moribus, vita, fama, conditione, educatione, scientia, an sit inquisitus, aliqua censura, irregidaritate, aut alio canonico impedimento irretitus, aere alieno gravatus, aut reddendae alicujus administrationis rationi obnoxius. Cum de hisce singulis debeat in testimonio episcopali mentio fieri, oportet, ut et singula Ordi- nariatus edoceatur per informationem accuratam. De natalibus v. g. erit referendum, ubi postulans natus sit, quibus parentibus et an legitimo thoro fuerit progenitus. De con­ditione non parentum, sed ipsius postulantis notandum erit, num studiis, vel negotiationi, vel opificio, aut militiae operam dederit, de scientia vero, quoad illos, qui in Gymnasiis vel superioribus scholis erudiuntur, non tantum edicendum erit, inspectis testimoniis qualem profectum retulerint, sed etiam quas classes absolverint, ac demum an postulans aliquando post expletum decimum quintum annum aetatis suae extra fines Dioecesis Nr. 145. Instructio de litteris testi­monialibus pro aspiranti­bus ad statum regularem.

Next

/
Thumbnails
Contents