A Győri Püspökség Körlevelei, 1867
4 Nr. 133. Concursus pro vacante statione ludi- magistri in Lövő. Nr. 134. Vita S. Elisabethae et s. sermones publicantur. Nr. 135. Terminus prosynoda- liuin examinum. Nr. 136. Statio ludima- gistri in Dénesfa vacans concursui exponitur. meritam, nec in futuram nobis esse defuturam. Qua propter dum etiam atque etiam Tibi, Excellentissime Praesul, omnibusque sociis laudatae Consociationis summas persolvimus gratias semperque a Nobis habendas esse profitemur, insimul preces addere praesumimus devotissimas, ut ad promovendam Dei gloriam et salutem animarum eadem praeclara Charitas a Te dignissimo Praeside erga hasce Missiones etiam in posterum benignissime conservetur. Datum Baltimori, die 21. Octobris. Ex mandato Plenarii Concilii, f Joannes *M. Henni, Episcopus Milvv. Pro authentico f Martinus Joannes Spalding, Arch. Balt. Del. Apostolicus. '9i.Ge Jaurini, die 6. Januarii 1867. ’Tioq ui lU· Tf ;.Tr,, In Lövő munus ludimagistri cum Notariali conjunctum per mortem vacat, pro quo praesentibus concursus usque 20-mam mensis Februarii duraturus indicitur. Supplices D Vice-Archi-Diacono et Pai’ocho Biikensi exhibeantur. Emolumenta autem stationis videantur in Circularibus litteris dto 4-tae Martii 1861. Nr. 689 dimissis. Jaurini, die 6. Januarii 1867. S. Elisabethae, Andreae II. Hungáriáé Regis filiae historiam, ab Albano Stolcz Professore theologiae in Universitate Friburgensi concinnatam, ac secundis jam curis editam ecclesiastici quidam viri idiomate hungarico reddiderunt, et typis Lycei Archi- Episcopalis Agriensis vulgare proposuerunt. Ibidem imprimuntur sermones sacri ab Eme- rico Rosztóczky, parocho elaborati. Utrumque opus via praenumerationis, cujus folia isthic adnectuntur, acquiri potest, quae lolia DD. Districtuales Vice-Archi-Diaconi more solito ad DD. Curatos promovere, ac dein ad Cancellariam meam remittere velint. Jaurini, die 6. Januarii 1867. Prosynodale examen vernale diebus 14. et 15. Maji, autumnale autem diebus 10. et 11. Septembris asservandum esse cum eo praesentibus significatur, ut qui praedicto examini se sistere voluerint, hoc ipsum octo saltem diebus citius ad Officium Dioecesa- num perferant. Jaurini, die 6. Januarii 1867. Per obitum vacat statio ludimagistri in filiali ad parochiam Czirák pertinente possessione Dénesfa, cujus cum Notariatu conjunctae stationis emolumenta sunt sequentia: 1. In agris et pratis jugera . . 15 i/i. A Domino terrestri fagopiret et canabet . 3/4 jug. 2. Titulo lecticalis a Communitate et Dominio tritici metr. 8 ‘/8. „ „ siliginis 18 y8.