A Győri Püspökség Körlevelei, 1867

3 persolvere pro plurimis beneficiis, quae a celeberrima ista Consociatione, cui faustissime praefectus es, per tot annos larga manu collata sunt in Missiones Nostras Americanas. Memores sumus memoresque semper erimus, non modo labores nostros in hac parte Vineae Domini curae nostrae commissa maxime fuisse allevatos largitionibus ad multos nostrum subsidio indigentes liberaliter missis , sed etiam benedictionem coelestem infir­mitati nostrae imploratam esse et obtentam piis et continuis precibus, quae ab ejusdem Consociationis sociis quotidie ad Deum ferventes fundebantur hac intentione, ut etiam in hac orbis terrarum parte , incredulitate et erroribus haereticis omnino obruta, sancta Fides Catholica plantetur, nutriatur tandemque firmiter stabiliatur. Et profecto, quamvis non paucis circumdati simus malis et aerumnis, hoc tamen publice laeto animo profi­teri et benedicentes Domino omnibus pronuntiare et possumus et debemus per vastas istas regiones ab Atlantico usque ad Pacificum Oceanum pertinenter Religionem nostram cae­litus ortam magis magisque florescere et augeri. Numerus Sedium Episcopalium tam veterum quam recens erectarum vel proxime S. Sede Apostolica approbante erigenda­rum ad sexaginta circiter attingit; in omnibus his dioecesibus videre est inter Catholi­cos zelus omnino laudabilis Ecclesias aedificandi, scholas instituendi , et Seminaria, Col­legia, Monasteria, Nosocomia atque Orphanotrophia erigendi et conservandi; ubique lo­corum ob oculos nostros ille Fidei Catholicae vigor versatur, qui, uti priscis temporibus, in operibus pietatis et charitatis elucescit. Nomen Catholicum non longius, ut antehac, inter incredulos et haeretica pravitate infectos in hisce regionibus despectui est et ludi­brio, sed a plerisque etiam eorum, qui alias tristissimis immersi sunt erroribus, honori­ficatur et laudatur. Plures eorum in dies agnoscunt, veritatem christianam, si qua est, et certam spem salutis tum temporalis tum praesertim aeternae nusquam posse tuto re- periri, nisi in Ecclesia Catholica, quam inter tot opiniones ephemericas, erumpentes ple­rumque cum magno plausu populari, mox tamen evanescentes, semper eandem doctri­nam de fide et moribus fidelibus suis tradere atque etiam inter vehementissimas com­motiones politicas placide ac prospere procedere ipsi mirantes viderunt atque vident, unde in Domino speramus, dies laetos mox esse appropinquaturos, in quibus Oriens ex alto visitabit et nos, illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad diri­gendos pedes eorum in viam pacis. Veruntamen cum ingens sit hujus regionis ampli­tudo populique copia non modo velociter increscat, sed etiam sese magis magisque di­latet et dispergat, emigrando nimirum in territoria ante paucos annos omnino non ha­bitata prope Montes Petrosos, vulgo Rocky Mountains, idcirco permulta manent nobis ordinanda et exantlanda. Inprimis ad melius regendos fideles in locis admodum inter se dissitis plures Sedes Episcopales erigantur oportet, et quidem nonnullae earum in ejus­modi territoriis, in quibus vix ulla ecclesia, vel schola ét alia id genus instituta reperi- untur. Porro gens Nigrorum libertate in Statibus meridionalibus obtenta, nobis summae curae est, ut Fides Catholica, ad quam illis nunc ubique liber patet aditus, inter eosdem modo eorum indoli et rerum circumstantiis accommodato praedicetur et firmetur. Propter haec et alia, quae cuncta hic exponere nimis longum esset, quamvis Catholici in hisce regionibus degentes laudabih liberalitate sua conferre soleant ad necessitates ecclesiasti­cas, multis tamen iisque maxime necessariis a nobis provideri non posset, nisi spes afful­geret, Consociationem Monacensem, optime hucusque de hisce Missionibus Americanis 1*

Next

/
Thumbnails
Contents