A Győri Püspökség Körlevelei, 1867

17 orationum, quam oratoria facultate, se aliquid posse fateantur, ut orando pro se, ac pro illis, quos sunt adloquuturi, sint oratores antequam doctores.“ 14) 4. Praedicationis verbo sociandum est conversationis exemplum. Etenim „cum libentius illa vox auditorum cor penetret, quam dicentis vita commendat, illi, quibus administratio verbi commissa est, metiri sollicite studeant, quanta tenendae rectitudinis necessitate constringantur: quia qua necessitate exiguntur summa dicere, eadem necessi­tate compelluntur summa monstrare; sint ergo cogitatione mundi, corde humiles, spiritu fervidi, actione praecipui, in silentio discreti, in verbo utiles, in sermone breves, ac in omnibus praebeant seipsos exemplum bonorum operum, ut non vituperetur ministerium verbi, quod acceperunt a Domino Jesu“ ait S. Gregorius M. ,5) Hinc, quae de Cleri­corum vita et honestate a SS. canonibus et Apostolicis Constitutionibus praescripta sunt, potiori jure ad Pastores animarum, una verbi Dei praedicatores pertinent, ut ea servantes possint cum Apostolo dicere <e) imitatores mei estote, sicut et ego Christi.“ Hac vivendi ratione viam vitae denunciantibus gregi, grex idem qui Pastoris vocem, moresque sequitur, per exempla melius, quam per verba gradietur. Ubi e contrario si mores Pastoris et Praedicatoris non consentiant dictis, sacris nempe sermonibus, nulla tunc fides verbis hujusmodi Pastoris haberetur, nulla monitis auctoritas, nulla fiducia, et nemo animam suam committeret regendam Sacerdoti, quem virtutibus vacuum et mundi amatorem agno­verit. Profecto, quo magis nequam est mundus, eo sanctiores et puriores vult esse Sacerdotes. Nec id mirum, duas enim res inquit S. Augustinus 17) professus est omnis Clericus, nempe sanctitatem et Clericatum. Frequenter proinde ac serio recogitent Sacer­dotes omnes specialem sanctitatem, qua fulgere debent, quum tamquam virtutis speculum aliis proponantur. Hinc pietatis operibus naviter incumbant, ac inprimis orationis per­necessario exercitio, horas vero canonicas cum debita attentione ac devotione persolvant; idest non labiis tantum, sed mente et animo Deum honorare studeant, ne illam incurrant Dei per Malachiam factam comminationem: „Si nolueritis ponere supra cor, ut detis gloriam nomini meo, immittam in vos egestatem, maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis.“ 18) „Sacerdotum vita non minus pietate, quam doctrina praestare debet; doctrina quippe sine vita, inquit Concilium Aquisgranense, Clericum contemptibilem reddit, et vita sine doctrina inutilem facit.“ 19) Et sane debent Sacerdotes arguere eos, qui veritati contradicunt, debent ministerio verbi instare, exhortationi intendere, peccata solvere, aut ligare, omni poscenti rationem de ea, quae in nobis est spe satisfacere. Quomodo autem haec omnia absque doctrinae uberiori apparatu exequi poterunt ? Hinc quotquot divinum ministerium fideliter exercuerunt, studio et lectioni assidue incubuere, et Sacerdos sine libris, sine studio, et lectione est miles sine armis, est avis sine pennis, est coecus coeco ducatum praebens, qui cum illo in foveam miserrime cadit. In Dioecesi hac neo-ordinatis presbyteris de maxime necessaria libraria supellectili providetur, prius­quam ad curam animarum deputentur, ut adeo nullus librariae penus defectu, velut prae­textu, abuti possit fotae in studiis litterarum negligentiae. Exteriorem quoque in Sacerdotibus modestiam jure et juste requirunt ss. cano­nes, versantur siquidem cum hominibus, qui externa sensibilium rerum specie maxime 14) S. August, de Doctr. Christ. 1. 4. — ,5) Pastor. C. 1. et 13. Vide S. Gregor. Naz. orat, de sancto lavacro. — ,0) Phil. 3. 17. — ,7) Serm. 1. de eomm. vita Clericor. — 1S) 2. 2. — I9) Can. 20. 4*

Next

/
Thumbnails
Contents