A Győri Püspökség Körlevelei, 1867

18 afficiuntur: „Quapropter sic decet omnino Clericos, loquuntur Patres Tridentini, 20) vitam moresque suos componere, ut habitu, gestu, sermone, incessu, aliisque omnibus nihil nisi grave, moderatum ac religione plenum praeseferant; levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent, effugiant, ut eorum actiones cunctis afferant venerationem.“ Vult itaque Synodus Tridentina, ut Sacerdotes qui distinquuntur habitu, commendentur etiam morum et vitae honestate. Mortui esse debent mundo Sacerdotes, et eorum vita abscondita esse debet cum Christo in Deo, cumque in eos omnium oculi dirigantur, eorum domus et conversatio, quasi in specula constituta, magistra sit publicae honestatis. 21) Potissime vero fugienda est conversatio cum sexu sequiori, qui teste S. Hieronymo 22) reprehen­sibiles exhibet Clericos“ quos castitas et continentia perpetuo debent ornare, ut ait Cone. Camerae. 23) Nemo igitur hac parte sibi fidat, et non solum ab omni malo, verum etiam ab omni specie mali abstinendum est Sacerdotibus, ne qui ad malum de proximo suo suspicandum proni sunt, in bonam eorum famam irruant. Meminerint moniti S. Hieronymi24) „Hospitiolum tuum aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant. Omnes puellas et vir­gines Christi aut aequaliter ignora, aut aequaliter dilige. Ne sub eodem tecto mansites, nec in praeterita castitate confidas. Nec Davide sanctior nec Salamoné potes esse sapientior. Memento semper, quod Paradisi colonum de possessione sua mulier ejecerit.“ Memi­nerint porro conversationem sibi ipsis propriam esse in coelis, et cum Angelis quotidie sacris Altaribus adstituri, vereantur vespere cum mulieribus videri ac ludere, ac mane cum Christo passionis ejus flere mysteria. Utinam omnes in sortem Domini vocati dignitatem suam semper agnoscerent, ut sint bonus odor Christi, et quod sunt profes­sione, actione potius quam nomine demonstrent Ne sit nomen inane, et crimen immane; ne sit honor sublimis, et vita deformis, ne sit deifica professio et illicita actio.“ 25) Equidem monstrosa res est gradus summus et animus infimus; sedes prima et vita ima; lingua magniloqua et manus otiosa; sermo multus et fructus nullus; vultus gravis et actus levis; ingens auctoritas et nutans stabilitas. 26) „Itaque satagite ut per bona opera certam vestram electionem et vocationem faciatis.“ 27) Jaurini, die 20. Februarii 1867. Duos Dioecesis haec habet fundos, quorum ea est salubris destinatio, ut ex iis emeritis animarum Curatoribus, aliisve Sacerdotibus munus quoddam amplius gerere non valen­tibus, de sufficienti et honesta sustentatione provideatur. Uterque fundus laetissima coepit incrementa, quemadmodum e subnexis rationibus, et respective specificatione proventuum ac erogationum oppido liquet. Fundum imprimis auxiliarem ante octennium e commu­nibus Cleri Dioecesani oblatis erectum, hisque ipsis mediis adusque non conservatum tantum, sed etiam auctum porro universi Dioecesani Cleri actuosae benevolentiae majorem in modum commendo. Nr. 590. Status fundi emeritorum auxiliaris, et alterius ordinarii sive antiqui fundi Deficientium. 20) Sess. 22. c. 1. de reform. — 21) S. Hieron. ep. ad Heliod. — 22) Ep. ad Ocean. — 23) Can. 3. de vit. et hon. Cleric. — 24) Ep. ad Nepot. — 25) S. Ambros, de dignit. Sacerd. c. 2. — 26) S. Bemard. 1. 2. de consid. c. 7. — 27) 2. Pet. 1. 10.

Next

/
Thumbnails
Contents